Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 131


Belisarius magnis proeliis fudit atque ex voluntate principis
Constantinopolim triumphans ingressus est.
Interea Athalaricus Gothorum rex, cum necdum expletis
quattuor annis regnasset, inmatura morte praeventus vitae
subtractus est. cuius mater Amalasuinta post eius funus
Theodatum sibi socium adscivit in regnum. sed Theodatus
isdem inmemor conlati beneficii eam post dies aliquot in balneo
strangulari praecepit. et quia ipsa dum adviveret, se
suumque filium commendaverat principi, audita Iustinianus
Augustus eius morte, gravi mox adversus Theodatum iracundia
exarsit. sentiens se Theodatus infensum habere principem
beatum papam Agapitum Constantinopolim dirigit, quatenus
ei apud Iustinianum facti inpunitatem impetraret. qui sanctus
pontifex dum Iustinianum principem adisset, facta cum eodem
de fide collatione repperit eum in Eutychetis dogma corruisse,
a quo primitus graves beatus antistes minas perpessus est.
sed cum illius inconcussam in fide catholica Iustinianus constantiam
cerneret - siquidem ad hoc usque verbis progressus
fuerat, ut talia a praesule audiret ‘ego ad Iustinianum
imperatorem Christianissimum venire desideravi, sed Diocletianum
inveni’ - tandem ex voluntate dei eius monitis adquiescens
ad catholicae fidei confessionem cum multis pariter,
qui similiter desipiebant, regressus est. Anthimum quoque
eiusdem regiae civitatis episcopum praefatae haereseos defensorem
convictum publice communione privavit ac persuaso
principe in exilium coegit. nec multum post idem pontifex
apud eandem urbem diem obiit.
Interea ad Africam, quam iam multis labentibus annis
Wandali possidebant, a Iustiniano cum exercitu Belisarius missus
est,
qui mox proelio cum Wandalis commisso eorum
magnas copias fudit regemque ipsorum Gelismerum vivum capiens
Constantinopolim misit. Carthago quoque post annum suae excisionis
nonagesimum sextum recepta est.
porro dum Agapitus

Torna all'inizio