: Historia ducum Venetorum

36


Iam quidem cor imperatoris induratum erat, quia Venetos quos credebat
ad nichilum deduxisse, tanto furore et tanta fortitudine terram
sui imperii videbat intrasse. At dux, suscepto imperatoris nuncio ad
ipsius instantiam eosdem nuncios suos et tercium cum eis Phyllippum
Grecum ad imperatorem iterum misit.
[22.] Cum autem hec agerentur, maxima infirmitas cepit de exercitu
multos, ita quod intra paucum tempus fere mille viri mortui sunt.
Comunis enim fama apud omnes erat, quod imperator putheos et vina
fecerat toxicare. Quapropter Veneti omnes, relinquentes Chium,
venerunt ad insulam que Sancta Panachia dicitur, ubi eciam mors secuta
est eos tollens de exercitu multos. Sed legati predicti redeuntes,
se sicut prius fecisse dixerunt. Quidam imperatoris nuncius cum eis
venit qui ostendit quam dure imperator acceperat hec que Veneti fecerant
et peciit, ut iterum dux ad imperatorem nuncios delegaret promittens,
quod hac vice reciperet eos imperator. Dux siquidem, pacis
amator, fidem dans verbis nuncii, iterum duos legatos misit, Henricum
Dandalum et Phylippum Grecum.
Exiens Sancta Panagia, venit ad insulam Medolini; ibique facto
consilio, ad insulam Stalimini voluit ire, ut Pasce festum ibi celebraret,
sed ventorum vi faciente compulsus est ad Skirum insulam venire
et ibi Pascha in luctu celebrare et lamentatione propter homines
qui cotidie moriebantur. Cumque clamores populi prefactus dux ferre
posset non de comuni consilio Veneciam rediit, et Raynerium Ianne,
quem apud Ragusium dimiserat, secum duxit; qui eciam post
paucum tempus mortuus est.
[23.] Reverso autem in Venecia exercitu, multi ex his qui venerant
et qui domi steterant, viri et mulieres, mortui fuerunt. Cum ergo quidam,
qui ducem oderant, scisma cotidie facientes in populo, acclamarent,
dicentes: «Traditi sumus et male ducti et idcirco venit super
nos tanta tribulatio», concionem in aulam ducis vocassent contra ducem
cum cultellis et lapidibus nimium furentes.

Torna all'inizio