Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 176


videntur homines, sed pugnando de his in quibus bellare non licet
ab humanitate degenerant et in verborum pugna quasi efficiuntur non
homines, ab hoc suo foro relidit et ait: magis autem ipsos illos, Illi ipsi
quos duplex vis demonstrationis redarguit, sicut litigio deservientes et
magis subversioni quam edificationi studentes, magis ab hac lectione
quam ceteri utpote plus nocentes moventur, quia sicut nullus imperfectus
in hanc lectionibus contemplationem adventat, ita et ab hac
scientem sed litigiosum fas est coherceri. Igitur magis ipsos illos, sicut
notatos litigi subversionisque cauterio, sicut expressos discretosque inter
omnes, quos discordes animi motus exagitant, ab hac sua professione
reiecit, eo quod altum sapiant et non timeant et plus quam oportet
sapere sapiant. Ex hinc per antipophoram tacite obiectioni respondit
eorum putatibus qui arbitrantur homines scientes litigiis non misceri.
Ait enim: siquidem omnino sunt huiusmodi quasi homines, ac si aperte dicat:
omnino sunt tales, qui secundum scientie habitum homines, sed secundum
litigium curialitatemque pugnamque verborum non homines simpliciter
sed quasi homines esse censentur. Sapientes enim sunt homines,
et rationalitate sue humanitatis subsistentiam probant. Litigiosi autem
et qui apparere malunt tametsi scientes ingenii sui videantur acredine,
quo etiam apparere possint homines, propter litigii tamen acrimoniam
non homines sed “quasi homines” vel “quidam homines”, ut alia littera
dicit, iure probantur. Videntur enim esse homines, sed non sunt homines,
immo sunt quasi homines vel quidam homines. Litigii enim maculosa
importunitas eos non plane homines sed quasi homines esse constituit.
Infrunitas enim particularitatem humanitatis eis concessit, sed ab eis
hominis totalitatem ademit. Et quod hoc ex verborum suorum inutili
pugna contigerit, subiungit auctor et ait: in hac divina pugna redimentes,
In hac pugna redimunt, inquit, divina. Divina pugnabilibus verbis inter
se redimunt tamquam de captivitate diversorum sensuum, ea ad invicem
pugne sue pretio redimentes. Cum enim litigiosi divinis in rebus aliquod
tema pro concertatione ad invicem ponunt, quasi divina que proponuntur
inter verum et falsum, inter affirmationem et negationem, vel inter
disparilem diversorum sensum mentisque conceptum captivantur, dum
quisque pro sua sententia diripit ab adversario, quod in sua castra per
ingenii sui vivacitatem vel verborum subtilitatem quasi vinctum ac
compeditum adducit. Verum quia sensa verborum prius ab altero victa
et captivata sepe ab altero cui sunt direpta per argutam disputationem

Torna all'inizio