aliquid uel palpabile suspicetur, sed quia ineffabilis diuinitatis
natura corporalem se uestire ueraciter dignata est humanam naturam,
ac per hoc humanum corpus quod adsumpsit suum proprium
fecit. Vt qui secundum se, hoc est per id quod diuinum est, nec
uideri nec palpari nec subdi nec pati nec mori nec si quid aliud
huiuscemodi est posse nullatenus creditur - quod nefandissimum
hoc etiam suspicari quis ambigat? - per corporale quippe indumenti
uelamen, hoc est incarnationis mysterium, quoniam suscepta
caro a uerbo propria uerbi est caro, et uideri inuisibilis et pati
inpassibilis et mori inmortalis in propria carne posse apostolicis
instruimur documentis. Ait enim primus pastor ecclesiae: Christo
autem in carne passo, in carne utique, non cum carne diuinitatem
conpassam, quae extra passionem modis omnibus constat. Sed
quoniam propria uerbi caro erat quae passa est, ille utique passus
mortuusque dicitur, cuius propria caro passa et mortua esse perhibetur
a qua nunquam post adsumptionis sacramentum inpassibilis
et indemutabilis separata diuinitas praedicatur. Ac per hoc
Christus Iesus et passus et mortuus et sepultus et resurrexisse
secundum scripturas dei filius ueraciter declaratur. Iuxta quod
omnibus consequenter ecclesiis apostolus tradidit Paulus, et uenerandi
niceni concilii inuiolabilis symboli notissima omnium catholicorum
regula protestatur. Nam et hominem uerum unigenitum
dei filium, factum natumque de spiritu sancto et Maria uirgine,
quem ex patre ante omnia saecula non factum sed genitum confitetur,
ipsum eundemque propter nos nostramque crucifixum sub
Pontio Pilato salutem, passum et sepultum ac tertia die resurrexisse
uiuum a mortuis, ascendisse in caelum, sedere etiam ad dexteram
dei profitetur patris uenturumque cum gloria uiuos et mortuos
iudicandos. Qui enim inpassibilis et inmortalis permanet ex diuinitate,
passus idem ipse et mortuus ac sepultus creditur ex humanitate.
Nam etsi mortuus est inquit apostolus ex infirmitate nostra, sed
uiuit ex uirtute dei.
I 18 (I 18) Haec igitur omnia propria piae dignationis uoluntariaque
potestate, non coactus sustinuit necessitate, sicuti longe ante
per prophetam patri profitetur dicens: Voluntariae sacrificabo tibi.
|
|