Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 162


Prelia gesturus pergebat ab Urbe monarchus,
Pontis et ad Tiberis properans dum transiit arcus,
Obvia stat vidua, mota querela sonat.
Stes, ait illa, meum rediens ulciscere natum.
Nam morior, dum sic video cervice necatum.
Hoc scelus imperium vindicet: ecce caput.

Cesar ait: Pugnabo prius, curabo redire.
Illa refert: Si non redeas, quo vindice fiet?
Quam laudem Deus hic te meruisse sciet?

Rex satis iratus, iubet ut vindicta feratur.
Post abiit, set non rediit, quia marte necatur,
Unde virum laudem plus meruisse patet.
Hoc pietatis opus dum Gregorio memoratur,
Ingemuit pro morte viri, multum lacrimatus,
Orat, ut alma Dei dextera parcat ei.
Dum iacet in precibus, stans angelus increpat illum:
Scis, quia non habuit baptismatis ille sigillum,
Quomodo tu lacrimis dona neganda petis?

Ast homo tu pacis opus expetis hoc pietatis,
Quo semel indulto, non amplius ista petatis,
Traianus requiem, te rogitante, capit.
Excessit papa; set non permansit inultum:
Angelico pulsu femur eius tempore multo
Claudicat, et pene corpore signa tenet.
Nota, quia tempore Traiani Clementi pape successit Euaristus Rome. Apud Antiochiam post Euodium succedit
Ignatius. Ierosolimis vero erat tunc episcopus Policarpus. Anno autem Traiani 12. post papam Euaristum succedit
Alexander Rome. Apud Alexandriam post Cerdonem succedit Primus. Antiochie autem post Ignatium succedit Heros.
16. De Adriano imperatore, 12. ab Augusto, qui regn. ann. 21.
Anno ab incarnatione Domini 118. Adrianus, 12. ab Augusto, suscepit imperium. Adrianus cognominatus
est Elius ab Elia urbe, que prius vocabatur Ierusalem. Iste etiam pater patrie vocatus est, pro eo quod
iustus et misericors esset, et tributa debita omnibus remisisset; Iudeos in Palestinam, id est in Ierusalem,
que tunc ab ipso Adriano Elia est appellata, redire volentes prohibuit; set christianos ibi habitare permisit;
precipiens, ne ultra Iudeis in eam revertendi licentia prestaretur. Eo tempore Egesippus doctor fidei christiane
clarissimus habebatur. Qui ex apostolica predicatione quinque libros composuit, et istoriam Iudeorum a Machabeis
usque ad excidium Ierusalem luculenter descripsit. Adrianus anno imperii sui 21. obiit.
[Adrianus iuravit, se numquam senatorem nisi ex senatus sententia puniturum. Cibis castrensibus in propatulo
libenter est usus, hoc est lardo, caseo et pusca, exemplo Scipionis Emilliani et Metelli et Traiani. Tribunum nisi
plena barba non fecit. Mathematicam artem sic scire visus est, ut sero in Kal. Ianuarii cognoverit et scripserit, quid ei
toto anno posset evenire. Adrianus quos in privata vita habuit inimicos factus imperator non odivit. Unde cuidam
inimico legitur dixisse: Evasisti.]
P. 162 v. 24 post tenet addit A:] Apud Francos de rege Glodoveo.
Tempore Traiani rex Francorum Glodoveus
Cedit, et erigitur rex eximius Miroveus,
Cuius et obsequium complacet ante Deum.
Amodo quot reges huius sunt progeniei,
Fit cognomen eis, quia dicuntur Mirovei;
Hic athleta Dei regna quieta regit.
Hinc Argentina propria consedit in urbe,
Qua caput Alsatie vinetaque maxima turgent,
Qua favet indigenis terra referta bonis.
Argentina datur antiquitus inde vocari,
Quod solet argenti vectigal abinde parari,
Moreque vulgari tempore dante dari. Tunc
Lucius papa de Luca prodiit urbe,
Cui vita pia tribus annis fulget in orbe,
Ter senos menses adde decemque dies.

Torna all'inizio