Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 97


Arbogastis comitis sui strangulatus atque, ut voluntariam sibi
conscivisse mortem putaretur, laqueo suspensus est; quo extincto
Arbogastes tyrannum creavit Eugenium eligens hominem, cui
titulum imperatoris inponeret ipse aucturus imperium; vir barbarus
animo consilio manu audacia potentiaque nimius, contraxit
undique innumeras invictasque copias vel Romanorum
praesidiis vel auxiliis barbarorum, aliis potestate aliis cognatione
subnixus. denique extabat genere Francus cultorque sordidissimus
idolorum.
igitur Eugenius atque Arbogastes cum instructa
acie Alpium transitus tenerent, Theodosius expers cibi
ac somni orationi incumbens totam noctem pervigil exegit; cum
tamen se esse a suis destitutum sciret, ab hostibus circumseptum
nesciret, fiducialiter arma corripiens signoque crucis signum
proelio dedit ac se in bellum, etiam si nemo sequeretur, victor
futurus inmisit;
|| nam consultus Iohannes anachoreta eum
victurum spoponderat.
|| quem cum Arbitio hostilium partium
comes ignarum circumpositis excepisset insidiis, conversus
mox
ad reverentiam Augusti
eum non solum periculo libreravit, verum
etiam auxilio instruxit; cumque ad congressionem ventum esset,
vehemens turbo ventorum
a parte Theodosii in ora hostium ruit,
qui et ab eius parte spicula missa valenter hosti infigeret et
hostili manu missa repelleret. nec mora parva suorum data
strage victori se Theodosio hostilis exercitus prostravit. Eugenius
captus atque interfectus est; Arbogastes sua se manu percussit.
praemiserat
denique prius Theodosius decem milia auxiliatorum
Gothorum, quae ab Arbogaste comite funditus deleta sunt; quos
utique Theodosio perdidisse magis lucrum quam detrimentum
fuit.
ad cuius laudem ob insignem victoriam poeta quidam
eximius sed infidelis inter cetera hos uersiculos cecinit: ‘o nimium
dilecte dei, tibi militat aether et coniurati veniunt ad classica
venti’.
||
Huic ferunt somnio nomen parentes monitos sacravisse,
quod in Latinum Adeodatum potest intellegi. de hoc etiam
oraculo in Asia divulgatum est eum Valenti successurum, cuius

Torna all'inizio