Ieronimus, 'qui in hoc se doctos arbitrantur, si aliis detrahunt'.
Et ideo beatus Augustinus contra detractionis pestem in mensa
sua scriptum habebat:
Quisquis amat dictis absentum rodere vitam,
hanc mensam indignam noverit esse sibi.
Nam et aliquando, cum quidam sibi familiarissimi coepiscopi ad
detractionem linguam laxassent, adeo dure eos redarguit, ut
diceret quod, nisi desisterent, aut superfluos versus ipsos deleret
aut a mensa recederet. Si sic fecisset Liviensis episcopus, de
fratribus Minoribus et Predicatoribus cum suis clericis in mensa
sua minime murmurasset. Hinc Daniel dixit, XI: Ad mensam
unam mendacium loquentur, et non proficient. Item de clericis et
sacerdotibus Liviensis episcopi, qui cum eo de fratribus Minoribus
et Predicatoribus murmurabant in mensa, dici potest quod
dicit Sapiens in Prover. XXIX: Princeps qui libenter audit verba
mendatii omnes ministros habet impios. Item Eccli. X: Secundum
iudicem populi sic et ministri eius; et qualis rector est civitatis,
tales et habitantes in ea. Item de sacerdotibus et clericis secularibus
manifestum est quod semper insidiantur nobis et libenter
calumniantur nos. Ideo congruit eis quod dicit Micheas II: Calumniabantur
virum et domum eius, id est beatum Franciscum et
fratres Minores, virum et hereditatem eius, id est beatum Dominicum
et fratres Predicatores. Cassiodorus: 'Calumniator est
qui innocentiam alienam in reatum nititur exquisita machinatione
deducere'. Talis calumniator est cetus sacerdotum et secularium
clericorum contra Ordines fratrum Minorum et fratrum
Predicatorum. Et quamvis dicat David: Redime me a calumniis
hominum, ut custodiam mandata tua, et filius eius in Eccle. dicat,
VII: Calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis eius,
tamen alibi dicit, Prover. XII: Non contristabit iustum quicquid
ei acciderit; impii autem replebuntur malo. Abominatio est Domino
labia mendatia; qui autem fideliter agunt, placent ei. Ideo Dominus
dicit, Iere. VII: Numquid me ad iracundiam provocant?, dicit
Dominus. Nonne magis semet ipsos in confusionem vultus sui?
|
|