Petrus Damiani: Epistulae

Pag 110


quia tribus his virtutibus duce Christo omnis diabolica temptatio
vincitur.
Porro nec ipse a mysterio vacat pugnatorum numerus quem scriptura
pronuntiat. Fuerunt , ait, filiorum Israel trecenta milia, virorum autem
Iuda triginta milia . Millenarius autem atque denarius quia perfecti sunt
numeri, sanctorum perfectionem, trecenti vero vel triginta quia a tribus
oriuntur, divinam significant trinitatem. Quid itaque per trecenta
milia vel triginta milia bellatorum, nisi sancti doctores intelleguntur aecclesiae,
qui et fide sunt orthodoxi, et religiosis operibus consumati? Cum
his ergo Saul hostiles regis Naas acies superat, quia cum doctoribus aecclesiae
suae Christus de veternosi serpentis versuta machinatione triumphat.
Nam cum eorum praecepta vel exempla suptiliter attenduntur, mox
corda torpentia, quae iam noxius tepor invaserat, recalescunt, et ad
obtruncandas inpugnantium viciorum acies velut elato mucrone spiritus
inflammantur.
Unde et ipsi bellatores Israel et Iuda nuntiis, qui ad se venerunt,
dicunt: Sic dicetis viris, qui sunt in Iabes Galaad: Cras erit vobis salus,
cum incaluerit sol . Nam cum mens per desidiam primitus tepefacta iam in
se reversa ad conditoris sui desiderium recalescit, cum torporem neglegentiae
deserit, et frigus insensibilitatis pristinae flamma sancti amoris
accendit, tunc velut incalescente sole victoria de hostibus sumitur, et
obsessa civitas de superbi regis manibus liberatur. Hinc est, quod de
Abraham scriptum est, quia apparuit ei Dominus in convalle Mambre in
ipso fervore diei . Hinc est etiam, quod de Loth: Sol , inquit, ortus est
super terram, et Loth ingressus est Segor .

Torna all'inizio