committas? Qui tam magne rei tantoque aut lucro
aut periculo indormit, siquidem sublata chartula
privilegi donationem utique etate procedente probare
non poterit.
XII. 38 Paginam privilegii appellat homo vesanus.
Privilegium ne tu (libet velut presentem insectari) vocas
donationem orbis terrarum? Et hoc in pagina vis
esse scriptum et isto genere orationis usum esse Constantinum?
Si titulus absurdus est, qualia cetera existimemus?
Constantinus imperator quarto die sui baptismatis
privilegium Romane ecclesie pontifici contulit, at
in roto orbe Romano sacerdotes ita hunc caput habeant,
sicut iudices regem . Hoc in ipsa Silvestri historia continetur,
ex quo dubitari non potest, ubinam scriptum significetur
privilegium. Sed more eorum, qui mendacia
machinantur, a vero incepit, ut sequentibus, que falsa
sunt, conciliet fidem, ut Sinon apud Virgilium: «Cuncta
equidem tibi, rex, fuerint quecunque, fatebor / vera,
inquit, nec me Argolica de gente negabo; / hoc primum».
Deinde falsa subiecit. Ita hoc loco noster Sinon
facit, qui, cum a vero incepisset, adiecit: In eo privilegio
ita inter cetera legitur: Utile iudicavimus una cum
omnibus satrapis nostris et universo senatu, optimatibus
etiam et cum cuncto populo imperio Romane ecclesie
subiacenti, ut, sicut beatus Petrus in terris vicarius
Dei videtur esse constitutus, etiam et pontifices ipsius
principis apostolorum vicem, principatus potestatem
|
|