Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 183


sue filie dilecte, et misit pro quampluribus, sed neminem
illud attemptare volentem inuenit. Et tandem cum fama diuulgaretur,
peruenit ad eum iste antedictus medicus qui dicebat
se esse peritum et doctum medicum, et promisit regi quoniam
sciret huiusmodi medicinas absque istius magistri siue
medici prescripti consilio, easque conficere bene et preparare.
Et dixit regi ne haberet dubium de sua filia, siue de eius infirmitate,
cum ipse eam bene ab eadem sanaret infirmitate. Et
statim mandauit famulo suo vt apportaret sibi vasa in quibus
erant medicine illius periti medici et magni doctoris qui
breuiter mor[t]uus erat, ex quibus appositis ante ipsum,
accepit exinde vasculum in quo erat toxicum, et ignorans quid
esset ibi, accepit de eo et miscuit cum aliis medicinis, et tradidit
regi dicens: Ecce medicina filie tue. Videns autem rex
promptitudinem eius in preparatione medicine, estimauit illum
esse peritum medicum in omnibus rebus, et honorauit
ipsum dans ei bonam remunerationem in pecunia et vestimentis.
Et accepta medicina exhibita fuit filie regis. Postmodum
vero, (cum) incisa sunt viscera eius et mortua est. Et
videns hoc rex [m]andauit capi illum et exhiberi ei de eadem
medicina. Et factum est ei sicut rex mandauit et mortuus est
etiam cum ipsa. Sic illa imperitia cecidit super imperitum.
Hanc parabolam dixi vt non loquamini de eo quod nescitis,
querentes per hoc alijs complacere. Nam omnis homo a
suo corde decipitur, quando nouit modicum de scientia. Ego
autem innocens sum ab his que mihi opponuntur, et sum
inter manus vestras. Timete tamen Deum toto posse vestro.
Et hec audiens, princeps cocorum de sua confidens dignitate
et de rege ait: Audite hunc omnes de exercitu, et in his
que vobis dico cogitate: sapientes enim nihil obmiserunt de
signis malignorum et bonorum virorum, sed ea clare determinauerunt.
Signa vero impietatis et crudelitatis potissime
manifestantur in hoc peccatore maligno, et iam super eum est

Torna all'inizio