clarius: superhumerale ais esse lorum nec quid sit lorum
tenes. Non enim cingulum ex corio factum, quod dicitur
lorum , sentis circundari pro ornamento Cesaris
collo. Hinc est, quod habenas et verbera vocamus lora .
Quod si quando dicantur lora aurea, non nisi de habenis,
que aurate collo equi aut alterius pecudis circundari
assolent, intelligi potest. Que te res, ut mea fert
opinio, fefellit, et cum lorum circundare collo Cesaris
atque Silvestri vis, de homine, de imperatore, de summo
pontifice equum aut asinum facis.
XVI. 52 Verum et chlamydem purpuream atque tunicam
coccineam : quia Mattheus ait «chlamydem coccineam»
et Ioannes «vestem purpuream», utrunque
voluit hic eodem loco coniungere. Quod si idem color
est, ut Evangeliste significant, quid tu non fuisti contentus
alterum nominasse, ut illi contenti fuerunt? Nisi
accipis purpuram (ut nunc imperiti loquuntur) genus
panni serici colore albo. Est autem purpura piscis,
cuius sanguine lana tingitur, ideoque a tinctura datum
est nomen panno, cuius color pro rubro accipi potest,
licet sit magis nigricans et proximus colori «sanguinis
concreti» et quasi violaceus. Inde ab Homero atque
Virgilio purpureus dicitur sanguis, et marmor porphyricum,
cuius color est simillimus amethysto, Greci
enim purpuram porphyram vocant. Coccineum pro rubro
accipi forte non ignoras, sed cur faciat coccineum ,
cum nos dicamus coccum ? Et chlamys , quod genus sit
vestimenti, iurarem te plane nescire. Atque ut, ne se
|
|