Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 198


sub natale Salvatoris, hoc est in partu virginis,
scriptum reliquit, que ad evertendam magis fidem,
quia falsa, quam ad stabiliendam, quia miranda sunt,
pertinent. Mentiri ne ob speciem pietatis audet vicarius
veritatis et se scientem hoc piaculo obstringere?
An non mentitur? Immo vero a sanctissimis viris se,
cum hoc facit, dissentire non videt. Tacebo alios, Hieronymus
Varronis testimonio utitur decem Sibyllas
fuisse, quod opus Varro ante Augustum condidit.
Idem de templo Pacis ita scribit: «Vespasianus et Titus
Rome templo Pacis edificato vasa templi et universa
donaria in delubro illius consecrarunt, que Greca et
Romana narrat historia». Et hic unus indoctus plus
vult libello suo etiam barbare scripto credi quam fidelissimis
veterum prudentissimorum hominum historiis.
 
72 Quia Hieronymum attigi, non patiar hanc contumeliam
ipsius tacito preteriri: Rome ex auctoritate pape
ostenditur codex Biblie tanquam reliquie sanctorum
luminibus semper accensis, quod dicant scriptum chirographo
Hieronymi. Queris argumentum? Quia multum,
ut inquitVirgi1ius, est «pictai vestis et auri», res,

Torna all'inizio