et ad ecclesiam Omnium Sanctorum, que est in capite broili, 
et ecclesiam sancti Barnabe ac etiam monasterium sancti 
Dionisii. Fixeruntque castra ea die a cassina Guazine de 
Aliate usque ad Morzengiam; ibique per biduum stantes 
omnes segetes ex ea parte Mediolani devastavere. 
In sequenti vero die Mercurii castra mutantes apud Sanctum 
Dionisium hospitati sunt. Et tunc Mediolanensibus ab 
illa parte armatis exeuntibus magnoque prelio cum Papiensibus 
aliisque Longobardis incepto, captus est quidam nobilis 
Mediolanensis, qui vocabatur Adam de Palatino; eumque 
statim fecit imperator videntibus Mediolanensibus suspendi. 
Et aliquibus utrinque captis et aliis vulneratis, quibusdam 
quoque mortuis prelium dirumpitur. 
Item sequenti die Iovis  Mediolanenses  usque ad castra 
pergunt. Quibus Papiensibus aliisque Longobardis acriter 
obstantibus, post magnam inter eos pugnam commissam 
tandem Mediolanenses, utpote pauciores, usque ad 
fossatum violenter expincti sunt. Aliqui ex eis capiuntur, 
alii morti donantur magnaque pars vulneratur; alii
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
 
  |