De civitate Ditis, sexto Inferni circulo, in 					c.99v.a 
quo puniuntur omnia peccata maxima. 
Rubrica LXXVIII 
Sextus circulus, quem poete civitatem Ditis nominant, 
est infimus locus Tartari, de quo scribitur: "  In Inferno 
nulla est redempcio"  . In hoc torqueri dicunt quibus nec 
Dei dilectio nec proximorum caritas fuit, ut peiores acriora 
tormenta crucient et forcioribus instet forcior cruciatus, 
ut ordo iusticie in suppliciis observetur. Ideoque 
dicebat Gregorius, in IX Mora. : "  Quamvis una Gehenna 
sit, non tamen cunctos una qualitate succendit, quia invenit 
causas dispares meritorum"  . De quo Dantes, in 8 c. 
Inferni: 
"  Lo buon maestro disse: ‘Omai, figliuolo 
s’appressa la città ch’ha nome Dite, 
coi gravi cittadini, col grande stuolo’"  . 
Virgilius eciam, per multa carmina, hunc locum descripsit 
in li. VI, triplici muro circumdatum. Ambirique flumine 
ducente flamas ibique fore validam turrim dixit posuitque 
ad custodiam loci Furias, quin eciam ad inferendam
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |