: Chronicon Novaliciense

Pag 94

II


Cundharius vero princeps atque superbus ex hac ratione
vociferatur, et omnis ei mox aula reclamat: (v. 469)
«Congaudete mihi, iubeo, quia gazam, quam Gybichus rex pater
meus transmisit Attile regi Hunorum, hanc mihi Cunctipotens
huc in mea regna remisit». Qui cum dixisset talia, mensam
pede perculit, et exiliens ducere aequum iubet et sellam conponere
ilico sculpta, atque de omni plebe elegit XII viros vi<ribus>
insignes et plerumque animis probatos. Inter quos simul ire Haganone
iubebat. Qui Hagano memor antique fidei et prioris socii
nitebatur transvertere rebus. Rex tamen ę contra instat et
clamat:
«Ne tardate viri, precingite corpora fer<ro>». (v. 481)
Instructi itaque milites tęlis, nam iussio regis urgebat, exiebant
portis, ut Vualtharium caperent, sed omnimodis Hagano prohibere
studebat. At infelix rex coepto itinere resipiscere non vult.
Interea vir inclitus atque magnanimus Vualthareus de flumine
pergens, venerat in silvam Vosagum ab antiquis temporibus vocitatam.
Nam nemus est ingens et spatiosum atque replęta ferarum
plurima, habens ibi suętum canibus resonare tubisque. In
ipsa itaque sunt bini montes, in secessu ipsius, atque propinqui,
in quorum medium quamvis angustum sit spatium, tamen specus
extat amoenum.
Mox iuvenis, ut vidit, «Huc», inquid, «eamus». (v. 498)
Nam postquam fugiens Avarorum arvis discesserat
non aliter somni requiem gustaverat idem, (v. 501)
quam super innixus clipeo vir clauserit oculos. Tum demum,
bellica deponens arma, dixit virgini, in cuius gremium fuerat fusus:
«Circumspice caute,
Hildegund, et nebulam si tolli videris atram, (v. 505)
tactu blando me surgere conmonitato. Ętiam si magnam conspexeris
ire catervam, ne subito me excutias a somno, mi kara, cavęto, sed
instanter cunctam circa explora regionem». (v. 510)

Torna all'inizio