clausis, memorata muliercula, dolens se sua spe fraudari,  
cum suo filio propriis brachiis amplexato episcopum usque ad curiam  
prosequitur sed, ab hostiario repulsa, non intromittitur. Illa vero  
licet suo sepe desiderio frustrata, ad curiales tamen fores dum residendo  
studiosa expectaret si forte pontifici foras egredienti  
filium suum ad cunsagrandum sacro oleo offerre valeret, ipse puerulus  
inter materna brachia ultimum vite spiritum exalavit: fuerat enim  
nimia plebis oppresione anxius. Quod miseram se clamans mater  
ut vidit, flebilles miserandi gemitus voces sic lamentando in excelso  
emittit: « Quis michi misere sufficiet gemitus? Circumvalat enim  
me inremediabilis dolor, extreme paupertatis et amisionis filii geminata  
aflictio. Quid fili de te faciam, cum nec habeam quod  
pro tui corpusculi tumulatione tradere debeam? ». Illa ergo talia  
luctuossa voce proclamante, pius pontifex sanctisimus Iohannes percumtactur  
quenam esset que tam insuliti meroris querulas sic 
lacrimabiliter proderet. Cui cum responderetur cuncta ei per  
ordinem referendo qualiter predicta muliercula filium suum incolumem  
ad cumfirmandum sacro oleo ad illum advexisset, sed paulo  
ante incurentis populi opresione pernimium aflictum, etiam  
dum adhuc prestolaretur eius egressum, inter materna brachia defunctum  
doleret, intimo cordis dolore tactus, sine mora a prandio ad  
quod cum suis residebat clericis surexit atque pro sui negligentia  
ipsum puerum esse mortuum cum eiulatu nimio profitendo, ad matrem  
ipsius pueris cucurit, eiusdemque defuncti corpusculum a matris  
gremio ablatum secum in cubiculum, quo secrecius orabat, suis  
brachiis amplexatum portavit. Quod cum humi prostratus prolixius  
lacrimando orasset, regrediente anima pueri corpusculum contremuit,  
surgensque ab oratione ipsum puerum vivum et sanum sacroque  
crismate unctum matri sue restituit ipsamque, immenso gaudio  
exultantem pro redito sibi filio, cum munere non modico ad  
propria remisit. In loco vero illius cubiculi postea eclesiam in honore
  |  
  |