Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 74


<DE ELEMOSINARIO>


Elemosinarius aut per se, si opportunum sibi est, perquirat aut per
ueraces et fideles homines cum multa sollicitudine perquiri faciat, ubi
egri et debiles iaceant, qui non habeant unde se sustinere ualeant.
Si autem ipsemet ad perquirendum et uisitandum perrexit, duos
famulos secum habeat et priusquam intret domum, ad quam iturus est,
mulieres si aliquae in ea sunt exire faciat. Ingressus domum blande
consoletur egrum et offerat ei quod melius habet et sibi intelligit esse
necessarium. Quod si eger aliud requirit et ipsud perquirat, si aliquo
modo habere potuerit. In eas autem domos in quibus mulieres egrae
uel debiles iacent nunquam introeat, sed per unum de famulis suis quod
habere potest et eis necessarium est transmittat. Prius tamen quam
aliquid de supradictis agat, abbati uel priori indicet et secundum eorum
dispositionem elemosinam monasterii eis dispenset.

<DE INFIRMARIO>


Frater, cui cura domus infirmorum committitur et infirmis fratribus
seruire deputatur, cocum suum habeat et coquinam separatim, si loci
situs et facultas talis sit, ut quod infirmis praeparari necessarium est,
opportuno tempore parari possit. Omnia fercula apponenda infirmis
ipse administret eis. Omni die post Completorium spargat aquam
benedictam per omnes eorum lectos factis tribus orationibus, quae fiunt
ante Nocturna, circumeat cum absconsa lectos infirmorum omnium
obseruans sollicite ne aliquis qui ualeret surgere in lecto remanserit.
Ipsius est praecipue manifestare et clamare in capitulo negligentias
omnium in praedicta domo commorantium. Cum perceperit infirmum
iam esse prope finem suum, suum est praecipere famulis suis, ut calefaciant
aquam ad lauandum ipsum. Cura de feretro custodiendo et
administrando cum opus fuerit super eum est et super famulos suos
sicut et cura de administranda tabula, quam ex more prior semel percutit
completa ablutione ipsius defuncti. Defuncto fratre et in monasterium
deportato locum in quo iacuit mundari et feno uel iunco renouari faciat.
Abbas uel prior omnibus modis sollicitudinem gerat ne aliquid, quod
ad hoc ministerium necessarium est, in illa domo unquam deficiat.

Torna all'inizio