Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 201

Tomus II


judicio, gloriosius reputemus offensis
ignoscere subjectorum, quam eorum offensas
ulcisci: attendentes supplicationem C. de N.
se ad implorandum gratiam nostram humiliter
convertentis: habentes quoque respectum ad
sua fidei merita retroacta, quae impensa nobis
ab eo servitia nostro conspectui repraesentat,
nihilominus confidenter ipsum in redemptione
offensae grata et utilia servitia nostro culmini
praestiturum: dictum C. ad servitia et
fidem nostram tota devotione conversum, in
plenitudinem favoris nostri recepimus,
consuete remittentes eidem omnem offensam
et culpam.
Cap. XXX.
Privilegium libertatis, concessum quibusdam
gentibus ad catholicae fidei unitatem conversis.
Fridericus etc. regibus, ducibus et principibus,
marchionibus, et universis Christi
fidelibus, Imperio Romano subjectis,
gratiam suam et omne bonum. Ad hoc summi
dispensatione consilii, prae aliis principibus
obtinuimus monarchiam dignitatis, et
Imperii Romani suscepimus diadema: ut etsi
ad alia extrinseca debita solicitudo nos provocet,
ad ea tamen, quae libertatis Ecclesia statum,
et incrementum catholicae fidei promoverent,
tanto specialius intendamus, quanto
gratius inde Christo impartitur obsequium,

Torna all'inizio