Non tibi plebeias tribuit victoria laudes,
nec parvos habuit tua virtus leta triumphos,
o morum spetiosa parens, o cognita terris
virtutum preciosa fides, regumque ducumque
laus, decus et splendor, nostrae regina salutis,
nomine, Blanca, tuo, fausto clarissima partu,
o felix mater, felix o principis una,
una iterum felix! Quae terris femina tantas
pectore concepit vires? Quae femina laurus
apposuit capiti tantas? Non Caesar in armis
consul apud Gallos tantos accepit honores,
nec Marius tantos. Alto dignissima sceptro,
armorum praestans studiis, dux optima belli,
dux gentis generosa tuae, comitumque ducumque
imperiique decus magni, par sola Camille,
qua non italicis melior fuit altera terris,
unde tibi tantos tribuit sapientia mores,
unde animos tantos? Lustrat prudentia corpus
undique magna tuum; belli nil defuit armis
nilque pudicitiae, soli sunt omnia menti
munera magna tuae, quae vix concessa videntur
principibus raroque aliis per secula centum.
|
250
255
260
265
|