quando sedebat ad ianuam regis et nolebat inclinare Aman.  
Sed quid super his laborandum, cum teneamus Mardocheum de prima  
transmigratione fuisse? Restat enim omnimodis, quod aut omnino  
contemporanee fuerint iste due ystorie, aut quasi contemporanee, 
designantes, quod regnum illud quod dicitur bestia et secta pseudo  
prophetarum contemporanee erunt. Terminatis autem laboribus istis  
erit Ierusalem nova in pace, quam interim edificari oportet in angustia  
temporum. Diabolus autem erit incarceratus, et regnum obtinebunt  
sancti. In fine autem temporum et annorum solvetur satanas  
de carcere suo, et educet Gog cum exercitu suo, sicut Jezechiel  
propheta et Iohannes circa fidem librorum suorum, ante quam tractent  
de superna Ierusalem, aperte describunt. Et hoc quidem tali  
consumari ordine poterit. 
29. Manente Ecclesia Christi in pace, adversus reges quosdam,  
qui erunt similes regum Persarum et Medorum, regnum aliud consurget,  
quod dictum est in spiritu hircus caprarum, designatum in  
regno Alexandri regis, atque ex hoc in nichilo ledetur Ecclesia, sicut  
nec Alexander lesit Ierusalem, sed magis, etsi in falsa fide,  
hostias tamen Domino in templo obtulit, et pacem illi stabilem firmamque  
servavit. De quo videlicet hirco caprarum, etiam Merlinus 
britanicus videtur facere mentionem, qui postquam locutus est de  
quodam rege, quem et satis commendat, adiecit et ait: «sequetur  
hircus venerei casti».
  |  
  |