ex tenore verborum eius ego colligere potui, rationabiliter declamavit.
Itaque conveni filium, episcopum quoque ac de civitate quamplurimos, et
suptiliter inquisivi, quid inordinatum, quid delirum, quid ineptum in illo
conspicerent, pro quo sibi vesaniam imputarent. A quibus utique nichil
aliud et ne unum quidem certi signi verbum addiscere potui, nisi hoc
tantum, quia demens est, omnes ore consono unanimiter asserebant.
Cumque ego dicerem: Quomodo scitis, quibus indiciis eum insanire
conicitis, nichil aliud invenientes idipsum denuo replicabant: Demens est.
Quod michi videtur profundum atque mirabile Dei omnipotentis esse
iudicium, ut qui prudens et sciens sponte desipuisse cognoscitur, prudens
et sciens opinione vesaniae puniatur et, qui sponte factus est furiosus,
demens ab omni populo iudicetur invitus.
Merito contra votum adiudicatur insaniae, qui voluntate propria
conatus est insanire. Enimvero si veraciter fureret, eominus miser esset,
quo despectus sui mala, quae patitur, ignoraret. Non itaque sicut mortuus
seculi qui non sentit, sed sicut mortuus est inferni, qui iugiter moritur,
et mortem ipsam sentire non desinit. Salvo nempe illo terribili in
mundi fine iudicio, nunc etiam omnipotens Deus non modo crudelia
quaelibet facta, sed et superba sive sacrilega, prout dignum est, ulciscitur
verba.
Vindicavit siquidem, quod Balthasar sacra vasa temulentus indigne
tractavit, nec dimisit inultum, quod Nabuchodonosor arroganter elata
verba deprompsit: Nonne , inquit, haec est Babilon magna, quam ego aedi ficavi
|
|