Et per istum modum nummus verus potest esse verus fructus laboris vel
mercationis, set non est verus fructus alterius nummi.
Item secundo est contra naturam herbarum, que non ubique crescunt,
nec omni tempore crescunt, set in determinatis locis et temporibus. Usura
autem et in omni loco et fluviali et marino et terrestri et in omni tempore
tam frigido quam calido, tam sicco quam humido, ut possit dici de eo illud
Jb. I << Possessio eius crevit in terra >> . Job enim interpretatur otiositas
et bene contingit usurario qui otiando quantum crescit in multiplicatione
peccatorum tantum crescit in multiplicatione nummorum, ut possint dicere
illud Esd. I, IX << Delicta nostra creverunt usque ad celum >> . Unde
et Prov. XXIV: << Ager pigri hominis >> idest usurarii << totus dicitur esse
repletus urticis et spinis >> idest divitiis terrenis que sunt spine pungentes,
Lc. VIII , et urtice pruritum in appetitum earum concitantes. Unde Is.
XXXIII << Orientur in domibus eius spine et urtice >> et Gen. III
<< Maledicta terra >> idest pecunia terrena << in opere tuo >> scilicet usurizandi
<< spinas et tribulos germinabit tibi >> . Item tertio est contra naturam florum
tum quia non semper apparent nec in omni loco, sicut usurarii qui omni tempore
et guerre et pacis et cetera et in omni loco inveniuntur, ut possimus dicere
de eo illud Ps. << Invenimus eum in campis silve >> idest etiam in
locis silvestribus; tum quia redolent, set econtra usurarius fetet per infamiam.
Iuxta illud Ex. V << Fetere fecistis odorem vestrum >> . Quantumcumque
enim homo habeat odorem ex genere, ex pulchritudine, ex curialitate, ex
probitate et cetera, totum per ministerium usure convertitur in fetorem.
Unde usurarii verecundantur vocare usuram, set valde incongrue vocant
meritum, cum in veritate magis sit demeritum et ideo congruum est ut in
loco fetido sepeliatur. Iuxta illud Jr. XXII: << Sepultura asini sepelietur >>
quia << de cadaveribus eorum ascendet fetor >> , ut dicitur Js.
XXXIV. Ubi notandum quomodo sacerdotes asinum sepeliunt et quare.
Item quarto est contra naturam seminum, tum quia frumentum usurarii in
archa germinat, tum quia consumptum lucratur et omnino quiescens operatur. \*
C. XIV. Item est contra naturam animalium irrationabilium. Usurarius
enim est animal terrestre non solum gressibile, immo etiam reptile per intentionem,
totaliter pectore adherens terre idest pecunie, que de terra est. Iuxta
illud Bernardi : << Quid est aurum nisi terra rubra et quid est argentum
nisi terra alba? >> Res enim denominatur a dominanti; et est animal aquaticum
|
|