Regum Magorum que vocatur Cassam, civitatem regalem
et magni honoris. Verumtamen Tartari eam multum destruxerunt.
Hec civitas multum habundat pane, vino et multis aliis
bonis. Ab hac civitate usque Ierusalem, quo Magi iverunt non
virtute humana sed miraculosa cum sic cito venerint, sunt
bene quinquaginta diete. Multa autem alia sunt in ista civitate
que modo non expedit enarare.
De civitate Gest, in qua nullus christianus ultra annum,
ut dicitur, vivere potest. Cap. V.
1. Inde recedens ivi ad quamdam civitatem nomine Gest, a
a qua distat mare Arenosum per unam dietam. Quod mare est
valde mirabile et periculosum. Et in hac civitate Gest est
magna copia victualium et omnium aliorum bonorum que iam
dici possent; potissime autem ficuum illic maxima copia reperitur.
Uve autem sicce et virides ut herba et multum minute
illic inveniuntur, uberius et habundancius quam in aliqua
parte mundi. Hec est tercia melior civitas quam Persarum
Imperator possideat in toto suo regno. De hac dicunt saraceni
quod in ea nullus christianus ultra annum vivere valet. Multa
alia illic habentur.
|
|