iure perfusus vestrique amoris hortatu compulsus precipuum
quoddam atque perutile aggressus sum opus, non
ingenii confidentia, sed vestre supplicationis sedula instantia.
Petitis nempe et indesinenter flagitatis, ut dictaminum
precepta tradam et introductionis imitans modum modos epistolarum
ostendam; rem quidem utilem, [multo tamen] difficilem,
preclarum opus, sed grande onus, vestri tamen amore
commoto leve mihi videtur tam pregrave onus. Ad legenda
itaque hec vos summopere invitans oro et moneo: ponite desidiam,
adhibete diligentiam, estote tenaces memoria, legendi
assiduitas habeatur eximia.
II
Adalbertus Samaritanus, superno munere [si] quid
est, monti pulcro suo discipulo amantissimo ad meliora semper
proficere.
Inter cetera egregii ingenii bona principium hoc approbo,
quod video te philosophie deditum ad eius studium inhianter
[mentem] erigere. Singulare etenim privilegium sapientie post
quoque mortem facit vivere, sic econtrario desidia, mater
inscientie, noverca sapientie torpescendo perimere. In adolescentuli
itaque lasciva etate constitutus et circa hec tempora
amori atque labori deditus doctrine, merito es laudabilis, cum
et tue etatis et paribus studiorum prebes exemplum, iuvenibus
rudimentum, senibus experimentum. Huius igitur tam preclari
studii affectione ulnis te cordis amplectens tuis petitionibus,
|
|