Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 440


5. Praeterea, omnes Angeli beatitudinem suam habent ex hoc quod immediate
vident Deum. Sed Deus est sufficiens medium ad omnium cognitionem. Ergo
videtur quod unus alium non illuminet.
6. Praeterea, si unus illuminat alium, aut hoc facit creando novum lumen in
mente eius, aut transmutando lumen a Deo receptum. Sed primum est haereticum,
cum Angeli non sint creatores. Secundum autem videtur impossibile, nisi
ponatur aliquod medium deferens, sicut in illuminatione corporali: quod ibi
non est etiam facile fingere. Ergo videtur quod unus alium non illuminet.
7. Item, videtur quod nec perficiat. Quia, ut supra, in 4 dist., dictum est, perfectio
quae possibilis est in Angelo, est vel naturae conditae, vel glorificatae. Sed
neutra potest esse in Angelo ab Angelo. Ergo videtur quod unus alium non
perficiat.
8. Praeterea, nulla perfectio potest esse in Angelo nisi secundum receptionem
divini luminis. Sed haec receptio est per illuminationem. Ergo perfectio ab illuminatione
non differt.
Solutio
Respondeo dicendum, quod actio non potest esse nisi secundum exigentiam rei
cuius est actio. Cum autem hierarchia perficiatur in scientia, ut ex definitione
patet, oportet ut actio hierarchica in transfusione scientiae consistat: unde dicit
Dionysius, quod purgatio, illuminatio et perfectio, est divinae
scientiae assumptio. Ad scientiam autem concurrunt duo in sui acquisitione;
scilicet expulsio contrarii vel privationis, et consummatio eius; sicut est etiam
in acquisitione cuiuslibet formae. Sed consummatio scientiae in duobus consistit,
sicut et visio corporalis ad quam requiritur lumen sub quo videatur visibile,
et consequitur cognitio ipsius visibilis: similiter etiam per lumen intellectuale
habetur cognitio intellectiva. Ergo quantum ad remotionem privationis est
purgatio, quantum ad influentiam luminis est illuminatio; sed quantum ad
cognitionem consequentem, in quam dirigit lumen sicut in ultimum terminum,
est perfectio; et propter hoc perfectiones a Dionysio dicuntur, secundum traditionem
sacrarum doctrinarum.

Torna all'inizio