Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 78


caro salutare dei nostri, id est omnis homo, aut e contrario cum
solius animae memoria tangitur, ut in mosaico aduertitur stilo:
Descendit inquit Iacob in Aegyptum in animabus septuaginta, et
illud Peribit anima illa de coetu filiorum Israhel. Ibi profecto huius
locutionis intellegi modus debet, ubi non signanter persona introducitur
sed diuersitas distinguitur naturarum. Hoc quippe in loco
unus dei hominisque filius non de naturalium discretionum qualitate,
sed de personae unigeniti docuit unitate.
II 26 (II 7) Porro cum dicit: Nemo ascendit in caelum, nisi qui
descendit de caelo,
et addedit Filius hominis qui est in caelo,
euidentissima ueritatis manifestatione innotuit filium hominis ipsum
esse qui de caelo descendit filius dei. Alterius certe generis
formam, hoc est naturam, suscepit ex uirgine, non alterius filii
personam. Non est enim alter per id quod filius est hominis. Sed
aliud est per id quod homo est, et tamen deus et homo unus est
dei et hominis filius. Natura namque altera, hoc est hominis, erat
in terra tantumodo, altera ubique in caelo et in terra, hoc est
diuina. Potuit ergo quod duo erant, diuinum scilicet et humanum,
aliud in caelo et ubique esse et aliud in terra solummodo. Non
tamen potuit ille qui unus erat filius uidelicet dei et hominis, non
totus ubique esse, in caelo pariter et in terra. Vbique sane totus quia
unus est et omnipotens deus, unus idemque omnipotentis dei et
hominis filius. Humana namque natura non discendit de caelo, nec
fuit ibi priusquam in deum adsumpta ascenderet corporaliter in
caelum. Filius autem hominis quia unus idemque ipse est filius dei,
et de caelo discendit unde numquam discesserat, et in caelo erat
cum loqueretur in terra, et in terram uenit ubi erat, et in caelum
ascensurus erat per id quod homo est, et ibi ascendit ubi erat prius
per id quod deus est. Domini namque sunt uerba dicentis: Nemo
ascendit in caelum nisi qui discendit de caelo, filius hominis qui est
in caelo.
Tu uero contradicere temerario ausu satagis ueritati,
adfirmans filium hominis non discendisse de caelo neque fuisse ibi,

Torna all'inizio