Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 150


odore fame extranei etiam de longinquis partibus suas pecunias propter
utilitates temporales et lucra pecuniaria propria deponebant, nunc
ex fetore infamie etiam cives inde auferre que posuerunt conantur et
- quod miserabilius est - rehabere sua non possunt.
15. Idem probatur ex parte similitudinis
Quarta causa que movet naturaliter hominem ad amandum alium
hominem est similitudo, iuxta illud Eccli . 13[,19] «Omne animal diligit
sibi simile»; et Philosophus dicit in VIII Ethicorum «Similem amicum
aiunt ut similem et coloium ad coloium». Et hoc ex natura entitatis. De
natura enim omnis creature est entitas. Et ideo cum omnis creatura
naturaliter amet se, naturaliter etiam amat omne illud in quo entitas
reperitur; et quanto potior est entitas et sue entitati vicinior tanto magis
naturaliter ipsum amat; puta maior est amor quo grave existens in loco
suo amat aliud grave existens ibi similiter quam amet ipsum grave existens
extra locum suum actu, quia scilicet maior est entitas actualis quam potentialis.
Et per eandem rationem maior et potior est amor amicitie, qui
est ad rem que habetur actu, quam amor concupiscentie, qui habetur ad
rem que habetur tantum in potentia; quia ens in actu est ens simpliciter,
ens autem in potentia est ens secundum quid tantum, secundum Philosophum
in I Phisicorum ; sicut ovum est simpliciter ovum sed secundum
quid tantum est animal. Et similiter maior est vicinitas que est in genere
quam que est in entitate tantum, et adhuc maior que est in genere minus
comuni, et adhuc maior que est in specie, et adhuc maior que est in
substantia quam in accidente; et ideo homo naturaliter magis diligit animata,
ut arbores, quam inanimata, ut lapides, et magis bestias vel aves
quam arbores, et magis homines quam bestias, et magis consanguineos
quam coalbos vel congramaticos. Et ex hac natura civis preamat civitatem
sibi propter maiorem similitudinem quam habet pars ad totum quam
habeat ad se ipsam, tum quia pars ut pars est ens in potentia tantum,
ut dictum est, totum autem ut totum est ens in actu, tum etiam quia
quantacumque sit vicinitas partis ad se ipsam tamen maior est partis ad
totum, quia illa vicinitas dependet ab ista sicut et entitas, sine qua nulla
vicinitas esse potest cum ens sit comunissimum.

Torna all'inizio