SED CONTRA, diligere inimicum ad perfectionem caritatis pertinet. Sed in Christo 
et in beatis est perfectissima et amplissima caritas. Ergo ipsi inimicos 
diligunt. 
Praeterea, Christus ex caritate dilexit illos pro quibus mortuus est; Ioan. 15, 13: 
«Maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam ponat quis pro amicis 
suis». Sed mortuus est pro inimicis; Rom. 5. Ergo dilexit inimicos; et eadem 
ratione beati. 
Quaestiuncula II 
1. Ulterius. VIDETUR quod in eis non sit ordo caritatis quantum ad se et proximum, 
et propinquos et extraneos. Augustinus in libro de vera Religione: 
«Perfecta iustitia est, ut plus potiora bona, et minus minora diligamus». Sed in 
patria erit perfecta caritas. Ergo proximum meliorem se plus diliget aliquis 
quam seipsum, et similiter extraneum quam propinquum secundum carnem. 
2. Praeterea, in patria erit perfecta conformitas humanae voluntatis ad Deum. Sed 
Deus plus diligit meliorem. Ergo et quilibet plus diliget meliorem quam seipsum. 
3. Praeterea, ille plus diligitur cui maius bonum optatur. Sed quilibet homo vult 
maius bonum meliori se quam sibi in patria: quia unicuique vult bonum quod 
habet, nec appetit alicui quod non habet: quia sic desiderium non esset quietatum. 
Ergo plus diligit meliorem se quam seipsum. 
SED CONTRA, gloria perficit naturam. Sed ordo iste est a natura hominis progrediens, 
ut homo se plus altero diligat. Ergo et gloria hunc ordinem non aufert. 
Praeterea, si aliquis salutem suam negligeret pro salute alterius, peccaret. Sed 
in patria non erit aliquid inordinatum. Ergo homo ibi semper plus diliget salutem 
suam quam alterius; et ita plus amabit se quam alterum. 
Quaestiuncula III 
1. Ulterius. Quaeritur quem Christus plus dilexerit, Petrum vel Ioannem; et 
videtur quod Ioannem. Ioan. ultim. 20: «Vidit illum discipulum quem diligebat 
Iesus, sequentem». Hoc autem non dicitur quia illum tantum diligeret. Ergo 
propter eminentiam dilectionis ad ipsum. 
2. Praeterea, dilectio in qua affectus effectui, vel signis dilectionis non respondet, 
est dilectio simulationis. Cum ergo Christus maiorem familiaritatem Ioanni 
exhibuerit quam Petro, et eius dilectio nullo modo fuerit simulata; videtur quod 
Ioannem plus Petro dilexerit. 
SED CONTRA, Proverb. 8, 17: «Ego diligentes me diligo». Sed plus dilexit Petrus, 
ut patet Ioan. ultim. Ergo et plus diligebatur.
  |  
  |