Iulius episcopus Florentinorum: Responsiva superioris

Pag 240


Iu. Florentinorum episcopus licet indebitus G. dilecto suo filio salutem et plenam benedictionem.
Litteris tuae probitatis intuitis, fili karissime, quibus ecclesiae nostrae beneficium iniuste tibi sublatum fore cognovimus, statim profecto mirati plurimum fuimus et qualiter tantum excessum vindicare debeamus, investigare subtiliter cepimus. Dicas igitur, fili dilecte, in quo peccasti, quid deliquisti, quod tuos tibi redditus furari, dilacerare ac usurpare deberent, aut circa eos, in quibus te minus caute reddidisti.
Sed quoniam te non improvidum sed cautum fore speramus, absque ulla dilactione in duplum tibi prebendam restitui faciemus et in eos canonica distinctione manifeste vindicabimus.

Torna all'inizio