Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 209


Quapropter quidam Berardus cognomento- Florentinus, qui
consanguineus dicebatur antecessoris domni Berardi defuncti, cum
apud Marchiam in quadam degeret tunc prępositura, clanculo cohortatus
est a quibusdam nostrorum, et nos pręcedens adiit curiam
domni imperatoris. cui cum fingeret plura haud vera, regiminis
huius ab eo accepit investituram et ad nos cum sibi commitantibus
legatis imperialibus venit. quod audiens pręfatus electus, videlicet
domnus Rainaldus, ab hoc recessit monasterio et in pręsidio
se cuiusdam nostrę contulit roccę. nos vero perspicientes quoniam
tamquam destituti pastore utili eramus, et eundem electum
nequaquam in cura regiminis tam magni meliorare vel proficere
sed potius deficere cernebamus, iccirco ad hunc Berardum Florentinum
recipiendum prębuimus assensum. ad quem suscipiendum
usque Teramnensem urbem perreximus, et illic ei obviare
studuimus. et quoniam nimium pavebamus ne super nos
tyrannidem exerceret confinnatus, et huius bonorum monasterii
tyrannidem exerceret connnnaxus, et huius bonorum monasterii
ut distractor fieret in futurum, sacramentum ab eo iurisiurandi de
bonę consuetudinis observantia et huius monasterii bonorum salvitate
exegimus. qui manu propria super sancta Dei evangelia
coram nobis .XII. monachis et tribus ex laicis se observaturum
confirmans spopondit, quod numquam a regimine nostri conventus
auferret has terras vel res nec alicui tribueret per aliquam dationem;
scilicet omnem Tornariam, Campum Sancti Benedicti,
campum de Granica, molendinos omnes Farfę vel Currisii, et mortuorum
oblationes, exceptis necessariis regiminis sui sufficienter,
ideoque iuste sufficiat manualia per singula castella et boum paria
eis sufficientia, villanos omnes ad opera exercenda, et xenia vel
tributa reddenda, gualdum de Salisano et gualdum de Catino,
omnem quoque decimam secundum canones, et portuum redditus
et mercatorum teloneum; nullum castellum aut terram alicui se
daturum de quo suspicio vel damnum fieret in futurum; precipuas
res et utiles non tantum cum laicis quantum cum omni
congregatione se acturum; dominium castellorum non laicis eminentibus
sed humillimis et maxime monachis se daturun.; ecclesiam
et totum monasterium melioraturum, et in antiquum iustumque
usum reducturum; de obedientiis fratribus imperatis nullum munus

Torna all'inizio