altior. dicebatur natatoria Syloe. de qua lapideis ad modum claustri quadrifacta.
et hec ratio. quia Salomon faciebat ibi fieri monetam tempore
suo. Iste piscine sunt sub monte Syon in fine montis Moria.
Descendendo per vallem Josaphat. longe a natatoria Syloe per duos
jactus baliste. sub monte Syon ultra vallem. est ager Acheldemach.
quod emptum fuit de XXX argenteis. de quibus venditus fuit Cristus. in
sepulturam peregrinorum. et ibi sunt multa corpora et sunt volte magne et
foramina desuper. unde proiciuntur. et tamen nunquam est ibi fetor. et posui
caput et vidi multa corpora de novo reposita. tamen nullus fetor erat ibi.
In fine vallis Josaphat. longe a fonte Syloe vel a natatoria per tres
jactus baliste est unus fons. qui dicitur fons Rogel. et ibi sepultus
fuit Ysayas propheta et sectus serra seca fuit juxta fontem Syloe. Juxta
illum fontem Rogel. fecit Adonias. filius David. grande convivium.
volens regnare. et invitavit majores de Israel. et Salomon. frater suus.
fecit eum jugulari gladio.
In fine hujus vallis Josaphat. coadunantur tempore pluvie aque de
torrente Cedron et fontis Syloe et fontis Rogel et aque vallis. que est
sub monte Syon. et vadunt in vallem Gehene. que vadit ad desertum
per viam. qua captus fuit Sedechias. rex Juda. fugiens a facie regis Babilonis.
et fecit sibi erui oculos. ut habetur iiijº Regum.
Dicto de vallis Josaphat. de hiis. que sunt supra vallem. dicamus. Et
primo versus montem Olivarum super vallem Josaphat directe super
ecclesiam sepulcri Virginis gloriose. est unus mons altus plusquam mons
Olivarum per tres jactus baliste. qui vocatus Galilea. Super montem
sepius ibat Cristus cum discipulis suis et ibi docebat eos et ibi apparuit eis
Cristus post resurrectionem. prout ixit Angelis: Ecce precedet vos in Galileam:
ibi fuit et oravi devote. Sciendum est autem. quod duplex est Galilea.
una nomine. sicut est iste mons. alia re. sicut prima Galilee. que est super
mare. quod vocatur mare Galilee vel mare Tyberiadis vel mare Genezareth.
Super vallem Josapbat. est mons Olivarum. qui directe respicit civitatem Jherusalem. que est ab alio latere vallis Josaphat. et respicit
|