Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 60


quis fateri has scientias, quarum doctrinis tam inhianter insistimus,
non esse in ipso radio divino preambitas vel ante substitutas, sed tantummodo
earum summitates vel ydeas sive fines? Ceterum si qui<s> <hoc>
audacter ex his verbis sancti Dionisii astruat, quid respondebit Apostolo
qui de ipso radio divinitatis affirmat quod in ipso sint omnes thesauri
sapientie et scientie absconditi? Ast muniet sententiam suam, quia non
dixerit Apostolus quod in ipso sint omnes sapientie et scientie abscondite,
sed quod omnes thesauri sapientie et scientie, id est omnes summitates
vel ydee sapientie et scientie, ita quod nomine thesauri ydeas formas
exemplares notaverit. Similiter et illud Ieremie qui invenit omnem scientiam,
id est ydeas vel summitates scientie omnis, sic et illud Sapientie:
«Omnis sapientia a Domino Deo est», id est omnis summitas vel finis
et quecumque similia, sic defendantur ab eo qui hanc sequitur opinionem.
[11]
Dicit quod sicut debemus contemplari radium divinum preambientem
omnia, ita omnibus superlocatum. Et hoc est quod sequitur.
Omnibus vero incomprehensibili virtute et supercelestibus animis superlocatum.
Fatetur quod virtus celestis radii incomprehensibilis est. Si enim
deberet comprehendi, oporteret hoc a simili virtute peractitari. Similis
autem virtus eius virtuti, nulla nec in celo nec in terra est. Nam illa una
est et eadem, et tanta singularitate sublimis, quod non admittit simile.
Quia vero cunctam suam operam ea facit virtute, ipsa vero incomprehensibilis
est, ergo incomprehensibili virtute superlocat se, sed sine loco.
Unde non solum inferis et terrenis corporibus, non solum ethereis et
celestibus soliditatibus, non tantum humanis spiritibus et eorum cognitionibus
vel virtutibus, sed etiam ipsis supercelestibus animis, id est
angelis qui sunt super celos, de quibus psallitur: «Et aque, que super
celos sunt, laudent nomen Domini», hunc radium superlocatum intueri
ac venerari debemus.

Torna all'inizio