Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 400


QUAESTIO 3
Deinde quaeritur de his quae pertinent ad tertiam opinionem; et circa hoc
quaeruntur duo: 1. Utrum ex anima et corpore Christi fuerit aliquid compositum;
2. Utrum anima et corpus fuerint unita divinae personae accidentaliter.
ARTICULUS 1
Utrum in Christo fuerit aliqua compositio animae et corporis
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod non fuerit aliqua compositio animae et corporis in Christo.
Supra enim, dist. 2, probavit Magister, quod nomine humanae naturae intelligitur
anima et corpus; nec ita accipitur in Christo sicut in aliis. Cum ergo in aliis
hominibus accipiatur humana natura pro eo quod compositum est ex anima et
corpore; videtur quod in Christo accipiatur pro partibus non compositis.
2. Praeterea, Damascenus dicit, quod in Domino Iesu non
est communem speciem accipere. Sed ex anima et corpore unitis consurgit
natura speciei. Ergo videtur quod non fuerunt ad invicem unita in Christo.
3. Praeterea, post ultimam compositionem non potest esse alia compositio. Sed
ultima compositio in natura est animae rationalis ad corpus. Ergo si ista unio
esset in Christo, non posset sequi unio ad divinam personam.
4. Praeterea, anima non coniungitur carni nisi ut vivificet ipsam. Sed caro
poterat vivificari ex unione ad ipsam vitam, scilicet Verbum. Ergo non oportuit
quod carni uniretur.
SED CONTRA, homo univoce dicitur de Christo et aliis hominibus; alias non esset
eiusdem speciei, nec per eum deberet satisfieri pro peccatis humani generis.
Sed de ratione hominis, secundum quod praedicatur de aliis, est compositio
animae et corporis. Ergo et in Christo fuit unio animae et carnis.
Praeterea, corpus non est animatum, nisi anima coniungatur ei quasi forma. Si
ergo anima non fuisset unita corpori Christi quasi forma, fuisset corpus illud
inanimatum; et ita non fuisset assumptibile.

Torna all'inizio