Eduardus I Anglorum rex: Epistolae

Pag 52


… domino pape rex Anglie.
Preces nostre confidenter adeunt clementie vestre thronum, cum de preterito
pacem, cuius vos patronum esse novimus et cultorem, vobis referunt
preroganter ad gloriam et de futuro spondent in proprio tranquillitatis
dulcedinem, quam amatis. Porro consueverunt nuntii, sicut scitis, novorum
placibilium relatores stipari donis, honorari iocalibus et grate relationis
obtentu speciales a domino gratias reportare. Numquid enim, summe
pontifex et bone pastor, credere possumus aut debemus quod preces nostre
nuntie tanti boni, baiule tante pacis tanteque dulcedinis relatrices sic ad
aures vestras in auras diffugiant, ut vacue redeant ad mittentem? Absit,
pater pacis et summe bonitatis amator; immo firmiter credimus et speramus,
quod eo celerius et efficacius votum suum apud vestram preminentiam
assequantur, quo nova de pace relata vestris accedunt sanctis desideriis
plus votiva. Nuntiamus igitur vobis ad gaudium, quod, post obitum
inclite recordationis domini patris nostri, in regno nostro Anglie, quod
potissime studio bonitatis et discretionis venerabilis patris domini archiepiscopi
Eboracensis commisimus gubernandum, tante pacis tranquillitas,
per Dei gratiam, qui pacis est auctor, per gubernationem et providentiam
dicti archiepiscopi habundavit, quod nulla ibi turbationis procella intumuit,
nulla tempestas invaluit nullaque dissensio pullulavit, sed fuit
hucusque, nunc est et erit, sicut firmiter credimus, in quantum ratio de
preteritis circa sollicitudinem prefati archiepiscopi prebet nobis scientiam
de futuris regnum ipsum in statu prospero et tranquillo. De cuius archiepiscopi
industria et studio collaudandis sanctitati vestre plurimum commendantes,
humiliter deprecamur, quatenus cum periculosum nobis esset
et toti regno nostro Anglie dampna possent plurima evenire et, quod absit,
tranquillitas pacis infringi, si eundem archiepiscopum a gubernatione
dicti regni, in absentia nostra maxime, quandoque abesse contingeret,
contemplatione nostrorum rogaminum et consideratione predictarum
pacis et tranquillitatis procuratarum per industriam archiepiscopi supradicti,
dare sibi dignemini licentiam gratiosam in administratione et

Torna all'inizio