qui se nequiter humiliat et interiora eius plena sunt dolo . Et in libro Iob:
Gaudium ypocrite ad instar puncti; si levaverit capud suum usque ad nubes
quasi sterquilinium in fine perdetur . Propterea vero ita dampnabilis est ypocrisis,
quia ypocrita semper est in mendacio, semper in superbia, semper in appetitu
vane laudis et nonnumquam quidem invidia, plerumque autem et odio stimulatur.
Inde est quod spiritales viri in cenobiis verentur permittere aliquibus, maxime
autem iuvenibus, facere aliquod bonum spiritale, metuentes illis ab his hostibus
quos multos prostravisse experti sunt. Unde et Salvator dicit: Si oculus tuus
dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te: bonum est tibi cum uno oculo
ad vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehenpnam ignis .
BENEDICTUS: Et quid est quod dicit sanctus papa Gregorius super locum
illum evangelii: Facite dignos fructus penitentie , per hoc: Uniuscuiusque convenitur
conscientia, ut tanto maiora querat bonorum operum lucra per penitentiam
quanto graviora sibi intulit dampna per culpam?
IOACHIM: Quia dicit Apostolus: Unusquisque propriam mercedem accipiet
secundum suum laborem , et: Qui bene ministrat bonum sibi gradum acquirit ,
nonnulli tradentes oblivioni quid debeant et illud evangelii: Nisi accipiatis regnum
Dei sicut parvuli non intrabitis in illud , superbo cordis oculo ad gradum
altiorem in Dei regno aspirant. Que videlicet spiritalis ambitio tanto deterior est
carnali ambitione, quanto non tam peccatores homines, sicut aliqui, temporali
dignitate transcendere appetunt, quam ipsos quoque sanctorum ordines qui esse
putantur inferiores infra se dimittere concupiscunt. Quorum dampnatio quam
gravis sit Veritas ipsa manifestat, que querentibus discipulis quis maior esset in
regno celorum , hec inter cetera respondit dicens: Qui scandalizaverit unum de
pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo
eius et demergatur in profundum maris . Et quis est ille qui scandalizat pusillos,
nisi is qui ad denigrationem vite aliorum aliquod spiritale propositum, quo
ceteris melior videatur, assumit?
BENEDICTUS: Et quid facient illi qui indigent artiori penitentia?
|
|