Petri Cantinelli: Chronicon

15


Dominus Caçanimicus d. Alberti Caçanimici, dominus Gruamonte de la Fracta fuerunt
potestates M.CC.LXX. Et, eo anno, facta fuit et constructa arengheria in platea comunis
Faventie; et scala, per quam ascendebatur supra palacium, que erat in platea comunis,
fuit destructa, et turris comunis fuit elevata. Et, eo tenpore, comune Bononie fecit castrum
apud Primarium in hodium Venetum.
Dominus Iacobus de Prendipartibus, dominus Ribaldus de Fuscardis fuerunt potestates
M.CC.LXXI. Et, eo anno, facte fuerunt turres portarum civitatis Faventie alique. Qui dominus
Iacobus fecit destrui domum domini Guidonis Acharixii.
Dominus Guidoclerius filius d. Petri Henrici, dominus Aigonus de Sturlittis fuerunt
potestates M.CC.LXXII. Et, eo tenpore, comune Faventie fecit edificari castrum Gallucium
supra quodam poço, quod domini comites de Mutilliana tenebant, et dicebant esse suum;
quare dicti comites, cum eorum exforcio et cum comune Forlivii, quod iuvabat eos, venerunt
in exercitum supra dictum castrum Gallucium, unde, tractata concordia, comune Faventie
rediit Faventiam, et dictum castrum fuit destructum.
Dominus Beccadinus de Artinixiis, dominus Mixotus de Ursis fuerunt potestates M.CC.LXXIII.
Et, eo anno, tenpore domini Beccadini predicti, comune Bononie, cum vellet dare
potestates castris comitatus et districtus Forlivii, secundum quod eligebantur in consilio comunis
Bononie, et comune Forlivii noluit recipere, fecit exercitum generalem super civitatem
Forlivii, de mense madii. Et duravit exercitus XXXVI diebus, in quibus exercitus stetit super
Forlivium et in eius districtu. Et tunc, in ipso exercitu, fuerunt amici partis Geremiorum de

Torna all'inizio