Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 97

Tomus I


laborantem, propterea ad sedem Apostolicam
destinamus, cui super iis, quae domino Papae,
et vobis ex parte nostra retulerit, indubitanter
Serenitas vestra credat.
Cap. VI.
Fridericus Cardinalibus, super sententia excommunicationis
lata contra ipsum, per dominum
Papam in urbe.
Cum sit Christus caput Ecclesiae, et in Petri
vocabulo suam fundaverit Ecclesiam
supra petram, vos Apostolorum statuit
successores, ut Petro pro omnibus ministrante
vos qui estis candelabra Ecclesiae supra montem,
non sub modio constituti, revera omnibus
qui sunt in domo Domini, ex effectu
bonorum operum luceatis, nec a publica
mundi lingua et conscientia generali veritatis
vos subtrahere intendatis: cum ad singula
quae praesidens sedi Petri proponit statuere,
vel denunciando decreverit, aequa participatio
vos admittat, nisi ipsius religionis Ecclesiae
status et zelus effervens evitandi scandalum
generale, cautelam vobis suggessit ob futura.
Quis enim non miretur et stupeat, quod
tot venerabilium patrum aggregatione munitus
Ecclesiae generalis sedens in solio [utinam justus

Torna all'inizio