Bonizo episcopus Sutriensis : Liber ad amicum

Pag 577


adtendite: Rogamus vestram paternam beatitudinem, magis quidem dominus Deus
rogat, qui vult omnes salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, ut det se ipsum
et nullam tarditatem faciat et accedat huc
.
Quid Iustinianus sancto pape Iohanni promulgatis legibus scribat, audite: Petimus
vestrum paternum affectum, ut vestris ad nos destinatis litteris manifestum nobis
faciatis, quod omnes, qui predicta recte confitentur, suscipit vestra sanctitas et eorum,
qui Iudaice ausi sunt rectam denegare fidem, condempnat [perfidiam]
.
Sed postquam, ut supra retulimus, Longobardica rabies Italię invasit regiones,
per triennium quo paganitate detenti sunt, quanta penarum genera quantasve amaras
et crudelissimas neces christianis intulerint, non est facile dictu. At postquam in Arriana
heresi baptisma perceperunt, paulo minus; sed ita crudelissime per CXL annos, quibus
non gubernavere, sed vastavere Italiam, tyrannide usi sunt, ut, si quis harum calamitatum
gnarus esse voluerit, legat Dialogorum librum et pontificalia gesta sanctorum,
et inveniet calamitates calamitatum et miserias miseriarum.
EXPLICIT LIBER II.
INCIPIT LBER III.
Temporibus autem Adriani summi pontificis, cum se prefatus papa videret oppressum
multis miseriis, direxit marino itinere suas apostolicas litteras Karolo excellentissimo
regi Francorum, deprecans, ut sicut suus pater sanctę memorię Pippinus et ipse succurreret sanctę
Dei ęcclesię adversus insolentiam et tirannidem Desiderii regis Langobardorum. Tunc
ipse a Deo protectus Karolus rex, adgregans universam regni sui exercitus multitudinem, per VI menses
obsedit eundem Desiderium in civitate Papia. Adveniente vero paschali festivitate
magno desiderio ad apostolorum limina properavit. Cui pontifex venerandas cruces, id est signa,
obviam misit et universas scolas milicię et pueros portantes ramos olivarum sive palmarum. Ipse
vero excellentissimus rex, qua hora easdem sacratissimas cruces et signa conspexit, statim de
equo descendens, cum suis ad beatum Petrum pedestris perrexit. Quem venerandus pontifex in
sabbato sancto paschę in gradibus ipsius apostolicę aulę cum clero et populo Romano prestolatus est.
Qui dum advenisset, omnibus gradibus beati Petri deosculatis, ad prenominatum pervenit pontificem.
Cum se mutuo amplexati fuissent, tenuit idem christianissimus rex manum ipsius pontificis,
et ita ad beati Petri confessionem cum omnibus suis properans, terrę prostratus Deo
et sancto eius apostolo vota persolvit. Tunc rex obnixe precatus est pontificem, ut illi licentiam
tribueret Romam ingrediendi, orandi gratia per diversas ęcclesias. Et descendentes pariter ad corpus
beati Petri cum iudicibus Romanorum et Francorum seseque mutuo per sacramenta munientes, ingressi
sunt continuo Romam. Celebrata vero paschali festivitate, IIII. feria, oblatis magnis
donis beato Petro, ad obsidionem Papię reversus est; et auxiliante Deo et eodem
apostolo Desiderium Langobardorum regem cum coniuge sua secum deportavit et sibi omne
regnum eius subiugavit.
Quo mortuo, Ludoicus ei successit, eius filius, vir mitissimus, qui primus omnium

1



5




10




15




20




25




30




35


Torna all'inizio