Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 258

Tomus I


nostrae malleo conteramus. Nuper etiam ad
roborandas in melius vires nostras Calojohannes
illustris Imperator Graecorum, dilectus
gener noster, magnam nobis quantitatem Archeriorum
et gentis alterius destinavit. Cum
quibus et aliis Magnificentiae nostrae praesidiis,
quae praeparavimus instanter, sic ad confusionem
nostrorum rebellium proponimus victoriose
procedere, quod potentiae vicinitate
perterriti, vix adjiciant ut resurgant.
Cap. X.
Regibus et principibus, de proditoribus suis
et Perusinorum conflictu.
Ne fama praeambula, quae multorum variata
relatibus, dum varias invenit noviter
voluntates interdum enormiter
a veritate discedit, auditum vestrum forsan
offenderet, amicorum corda turbaret, animos
et aures hostium demulceret; ecce quod
ipsam puram et nudam veritatem eorum, quae
nobis noviter contigerunt, vestrae dilectioni
praesentibus seriatim et breviter denotamus.
Conspirantibus itaque in necem nostram aliquibus
Excellentiae nostrae fidelibus, quinimo
domesticis potius et alumnis, videlicet Tybaldo
Francisco, Pandulfo de Fasanella,
Guilhelmo de Sancto Severino, et eorum
complicibus, nobisque per aliquos ex conjuratonibus
factionis ipsorum conjuratione

Torna all'inizio