Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 325


In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hiudovicus,
divina ordinante clemencia, imperator augustus. Cum
peticionibus sacerdotum ac servorum Dei, quas nostris auribus insinuaverint || fibenter audimus, et eas cum Dei auxilio ad effectum
perducimus, non solum regiam consuetudinem exercemus, sed eciam
hoc nobis tam ad presentis vite prosperitatem, quam ad future
beatitudinem adipiscendam non minimum emolumenti confidimus.
Iccirco notum sit omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus,
castaldeis, accionariis, vicariis, centenariis, ccterisque fidelibus
omnibus sancte Dei Ecclesie et nostris, presentibus scilicet et futuris,
quia vir venerabilis Artefusus, abbas monasterii Beati martyris
Christi Viticencii, quod est situm in territorio Beneventano,
super fiuvium Volturnum, nostram adiens serenitatem, optulit optutibus
nostris precepta ducum et principum, atque offerciones,
aliasque scripciones, in quibus tam illi quam quorumlibet Deo devotorum
hominum concessiones, quas illi, pro amore vite future,
atque remissione peccatorum, partibus predicti monasterii, de suis
rebus spontanea voluntate contulerunt, suggerens ac petens, ut
eadem precepta, offerciones, vel ceteras scripciones nostre concessionis

Torna all'inizio