est lumen; sed non convertitur; contingit enim lumen esse in domo ex reflexione
radiorum solis, quamvis non ex directa oppositione, propter aliquod corpus
interiacens. Splendor autem est ex reflexione radii ad aliquod corpus tersum et
politum, sicut ad aquam, et ad argentum, vel ad aliquod huiusmodi; ex qua
reflexione etiam radii proiiciuntur.
His ergo visis, sciendum est, quod circa naturam lucis et luminis est multiplex
opinio. Quidam enim dixerunt, quod lux est corpus, quod est ipsa substantia
solis, ex quo fluunt quaedam corpora, et illa corpora dicuntur lumen vel radius
Haec autem positio multipliciter a philosophis improbata est. Primo, quia
sequeretur quod illuminatio esset motus localis corporum a sole fluentium; et
cum motus localis non possit esse subito, sequeretur illuminationem fieri successive,
quae successio non posset sensum latere secundum maximum spatium,
ab oriente scilicet in occidentem, et a sole ad nos. Secundo, quia sequeretur
duo corpora esse simul in eodem loco, cum totum spatium quod illuminatur sit
plenum aere: quamvis haec pro inconvenienti quidam eorum non habeant,
omnino sensum negligentes. Alii vero dicunt, lumen recipi in poros aeris. Sed
hoc ridiculum est; oporteret enim obtenebrato aere, poros vacuos remanere, et
aerem non totum illuminari, et multa huiusmodi. Tertio, quia illa corpora aut
deciduntur de substantia solis, et sic oporteret eum quotidie minorari, et quandoque
consumi; nisi forte dicatur cibari vaporibus ex aqua et terra ascendentibus,
ut sic deperdita restaurentur; quod est omnino fabulosum. Aut oporteret
quod continue illa corpora de novo fiant; et hoc vel ex materia praeiacente, et
sic fierent corruptis quibusdam aliis; et cum in caelo sit illuminatio, sequeretur
aliqua corpora ibi corrumpi ut alia generentur, et multa alia absurda: aut quod
fiant per creationem novae materiae et naturae; nec poterit esse tunc illuminatio,
nisi per miraculum a Deo. Sequeretur etiam, cum corpora creata in nihilum
non reducantur, quod quantitas mundi semper augmentaretur, novis corporibus
quotidie creatis; et huiusmodi multa absurda. Praeterea contra hoc Avicenna,
multas rationes ponit in 6 de Naturalibus. Unde haec positio
tamquam absurda et extranea relinquenda est; non enim potest sustineri, nisi
aliis principiis naturalis philosophiae inventis.
Alii autem dicunt, quod lumen quod est receptum in corpore diaphano, est accidens,
quia post esse completum advenit, et recedit rebus manentibus: sed in corpore
lucido lux est substantia, vel ipsum corpus lucidum secundum quosdam,
vel forma substantialis eius, secundum alios. Hoc iterum stare non potest.
Illuminatio enim est actio in aliud, quia lucidum illuminat. Unde si lumen in
hoc aere est accidens, oportet quod principium illuminationis in corpore lucido
|
|