maximum est exortum, et multi de Sarracenis mortui sunt et expoliati. Adueniente autem
nocte sabbati, W[ilhelmus] comes de Principatu et Tancredus comes de Lycia cum quibusdam
aliis ad Matheum Bonellam, qui huius coniurationis caput extiterat et tunc erat apud
Mestrectam, uelociter iuerunt, et ipsum cum sua militia Panormum festinanter adducerunt;
timebant enim, quod euenit, ne si diu moram facerent, rex, qui iniuste captus fuerat, auxilio
populi de eorum manibus tolleretur. Die uero sabbati Romoaldus Salernitanus et Robbertus
Messanensis archiepiscopi, et Riccardus Siracusanus electus, et Tustinus Mazariensis episcopus,
uidentes regem iniuste captum et palatium expoliatum, deteriora his in posterum
expectantes, ceperunt admonere populum, ut ad regis liberationem intenderent, quod et factum
est; nam populus eorum ammonitione arma arripiens insultum fecit in palatium, comminantes
prisonibus et his qui erant in palatio, quod nisi regem liberarent, omnes in ore gladii interficerentur.
Illi uero timore attoniti, quia nullum poterant habere succursum, et populo
resistere non ualebant, ad pedes regis humiliter cucurrerunt eius gratiam et misericordiam
postulantes. Qua impetrata, simul cum rege ad fenestram turris Pisane uenerunt. Tunc
rex uniuerso populo de sua liberatione gratias egit, mandans eis ut singuli reuerterentur ad
propria et in pace quiescerent. Archiepiscopopi uero et episcopi cum aliis fidelibus palatium
ascenderunt, et regem de infortunio, quod acciderat, pro posse sunt consolati. Huic autem
dolori regio dolor alius non mediocris superuenit; dum enim pro liberando rege insultus in
palatio fieret, Rogerius dux Apulie, filius eius, sagitta iusta oculum est percussus, qui non
post multos dies huius uulneris occasione interiit. Matheus uero Bonella, audiens regis liberationem,
plurimum doluit, sed dissimulauit, et per nuncios suos regi mandauit, sed de
|
|