Multa enim, quę in iudicio captiosę prescriptionis vincula promi non patiuntur,
investigat et promit sacrosanctę religionis auctoritas. Omnes itaque causę, quę vel
pretorio iure vel civili tractantur, episcoporum sententiis terminatę, perpetuo stabilitatis
iure firmentur; nec liceat ulterius tractari negocium, quod episcoporum sententiis
deciderit. Testimoniun etiam, licet ab uno episcopo perhibitum, omnes iudices
indubitanter accipiant, nec alius audiatur, cum testimonium episcopi a qualibet parte
fuerit repromissum. Illud enim veritatis auctoritate firmatum, illud incorrupte, quod
a sacrosancto viro conscientia mentis illibatę protulerit, hoc edicto salubri firmamus
et perpetua lege tenendum censemus . Hee sunt leges christianis imperatoribus digne,
qui non, ut mos est Grecorum imperatorum, per spadonum astutiam, sed per sacerdotum
prudentiam regnum gubernavere; et ideo beati, quia, quo usque in presenti
vixere, alta pace quievere, et in futuro cum Christo regnabunt sine fine.
Sed cum prenominatus Lotharius sepe a papa Nicolao esset ammonitus, ut Gualdradam
pelicem suam dimitteret, et nollet acquiescere, sententiam meruit excommunicationis.
Infelix autem non resipiscens, sed adiciens peccatum peccato, ausus est infamare
domnum papam senioris Romę. Et ideo non solum excommunicatur, sed etiam
imperiali dignitate et omni Francorum potestate depositus est. Quantas vero calamitates
Romanis hic intulerit et qualiter domnum papam iniuriaverit eumque sibi rationem
pretendentem spreverit, et quomodo ęcclesiam sancti Petri militari manu possederit,
et quam turpissima morte perierit, testantur et Francorum hystorię et ipsorum
regnum usque hodie divisum.
Interea, Francorum regno per superbiam exterminato, Italicum regnum varias
patiebatur calamitates. Nam nunc quidem per Longobardorum tyrannidem, aliquando
vero per Burgundionum violentiam, plerumque vero per Salicorum superbiam non
regebatur, sed potius vastabatur. Eodem quoque tempore Romana ęcclesia periculosis
subiacebat cladibus, nam Romanis auxilium imperatoribus ferre non valentibus
propter sevarum nationum frequentissimos incursus, Francis, ut superius diximus,
divisis et ab ęcclesia sequestratis, urbis Romę capitanei nomen sibi inane inponentes
patriciatus Romanam ęcclesiam validissime devastaverunt. Quod nomen ideo inane,
quia in Romanis fastibus nec paganorum tempore nec christianorum usquam invenitur.
Si enim dignitas esset aliqua, aut per hanc tempora invenirentur signata,
aut leges promulgatę, aut tabulę insignitę. Sed in Romanis legibus nusquam tale
aliquid invenitur. Verum esto aliqua dignitas ad constituendum forsan imperatorem
habilis, ordinationi vero summi pontificis nullatenus oportuna. Unde vero hec
substitutio sumpserit exordium, paucis, si potero, explanabo. Gothica tempestate
et Guandalorum gladio et Longobardica rabie dum Roma premeretur, non ferentes
impetum barbarorum Romani ab imperatoribus patrocinium militum inplorabant;
quod illi, prout tempus concesserat, libentissime faciebant. Nam ex latere suo mittentes
spadones, viros probatissimos, veluti Narsum et Belisiarium et alios complures,
magistros militum creabant. Qui venientes Italiam plerumque barbaros fugabant, aliquando
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|