Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 258


exierunt, terra in pace et tranquillitate remansit Recedentes autem cancellario, clerus Panormitane
ecclesie Gualterium eiusdem ecclesie canonicum et Agrigentinum decanum et
regis magistrum sibi in pastorem unanimiter elegerunt. Qui cum regni esset negotiis applicatus
et ob hoc a regis latere facile non posset discedere, Alexander papa a rege satis
affectuose rogatus, illius amore et gratia predictum electum concessit a suis suffraganeis consecrari,
et per Iohannem Neapolitanum cardinalem suum pallium illi transmisit. Qui recepto
ab eo sacramento obedientie, pallium illi de more concessit. Robbertus uero comes de
Loritello qui frequenter regis W[ilhelmi] gratiam postulauerat nec potuerat impetrare, nouissime
frequentes litteras et nuntios regi W[ilhelmo] iuniori transmisit, humiliter postulans
ut ei amorem suum et gratiam restitueret. Rex autem et regina solita pietate eius miserti
illum in suam gratiam receperunt, cui etiam rex liberalitate solita comitatum Loritelli, sicut
pater suus illi concesserat, reddidit, et de habundancia gratie plenioris comitatum Cunuersani
illi adiecit.
Eo tempore in Sicilia terremotus factus est maximus, ita quod castrum Siracusanum
pro maxima parte cecidit. Ciuitas etiam Catheniensium a fundamentis euersa ruit. Ecclesia
etiam sancte Agathe corruens, episcopum cum XLV monachis occidit. Lentinum etiam Mohec,
et multa alia castra Sicilie pro terre motu corruerunt. Apud Messanam etiam maximus
et manifestus terre motus fuit. Hoc autem factum est anno Dominice MCLXVIII incarnationis
ind. II mense Februarii, in uigilia beate Agathe.

Torna all'inizio