LIBER SECUNDUS.
Illis temporibus, quibus Ecclesia Christi
sub Imperarore Ludovico florebat.
Piscariense Coenobium desiderabiliter
per eundem clementissimum Augustum
a fundamentis aedificatum sublimi et
copioso rerum mobilium et immobilium apparatu
intra breve tempus surrexit et in possessionibus
de prope, seu de longe largiter,
et affluenter excrevit. Cum enim idem piissimus
Imperator divinitus inspiratus circa ipsius
Monastera a se constructi donationem valde
esset intentus atque sollicitus, copiosam auri
et argenti substantjam ex suo fisco protulit,
et ad emendas possessiones Abbati Romano,
quem ab eo supra ordinatum memoravimus,
diligenter commisit liberaliter assignavit.
Cui nihilominus praecepit, ut specialiter omnem
ipsam provincjam, quae ipsi Piscariensi
Monastero adiacet, et de monte, qui dicitur
Mortula, circa eundem locum toto visu potest
aestimari. Omnia vero, quae infra circui¬tum
montium, qui de proximo considerantur,
intra meatus fluviorum concluduntur, continuatim
et legaliter emeret. Quatenus omnis
ipsa Pinnensis, et Teatensis de circuitu Casauriensis
insulae finitima regio, prout eam ipsa
cacumina montium proximorum ambiunt et
concludunt, et termini fluviorum discernunt
atque circundant, esset sacro iure Beati Clementis
continuata possessio, et ejus Abbatiae
Piscariensi iusto, et legali tenore pertinens foret
addicta, ipsique regali Monasterio sine interruptione
regaliter et perpetuo mancipata.
Per hinc siquidem emptionem Monasterio pertinere
cognoscitur omni possessio, quae circa
Piscariensem Insulam a parte Pinnensis territorii
cernitur, in qua conspiciuntur montes
Soti, Brunisati, et Aquiliae. Quae possessio suis
finibus, tribus videlicet, fluminibus, Cigno,
Piscaria, et Tritano circumcuditur et terminatur
Incipit enim a quodam castello, nomin¬e
Furca prope quod est quaedam petra Cervaria
nuncupata, ubi nascitur rivus qui dicitur
Cignus, quique suis meatibus fluens tendit
in Piscarjam. Citra quem fluvium quidquid
intra flumen Piscariae, et flumen Tritanum con¬sistit,
et per Vallem Catoppli revertitur ad
priores fines, scilicet Furcas, tam in habitaculis,
quam in ceteris aliis rebus, videlicet
terris, vineis, arboribus, campis cultis et in¬cultis,
silvis, salectis, planis et montuosis,
molendiniis, ac piscationibus, et cum omnibus
circum circa meatibus aquarum; omnia tam
ab eodem clementissimo Caesare quam ab
Abbate Romano aliis antiqui Abbatibus
acquisita et legatiter empta de Beati Clementis
iure fuisse et esse, manifestis indiciis, et rationibus
comprobantur, sicut et antiqua tradit
opinio, et ipsius Monasterii chartulae contestatur¬
Facta est autem similiter ex regali
pecunia tam per dominum Romanum, quam
per alios antiquas Abbates a parte Teatentis
territorii de finitima et circumiacenti Monasterii
possessione continua et largior emptio et legalis
acquisitio, quae his fluminibus et montium
|
|