Blondus Flavius Foroliviensis: De verbis Romanae locutionis

Pag 203


tum facile et in promptu erit demonstrare, immo quod intendimus
demonstratum esse apparebit.
[VIII] [38] M. Cicero, latinitatis illustrator, et idem orator eximius,
in Oratoris libro, priusquam ad Gn. Carbonis locum veniat
de quo superius tam multa sunt dicta, numerosae orationis documenta
formans, sic inquit: « quia nec numerosa esse ut poema, neque
extra numerum, ut sermo vulgi est, debet oratio; alterum nimis est
iunctum, ut de industria factum appareat, alterum nimis dissolutum,
ut pervagatum ac vulgare videatur ». [39] Hic, Aretine clarissime,
hic altum sunt mihi iacienda quaestionis propositae fundamenta. Cum
enim inde colligi liceat tres latinae dictionis formas tunc fuisse, poeticae
unam numeris astrictam, oratoriae alteram nec contextam numeris
nec carentem, vulgaris tertiam fluentem et quaquaversum sine
numero sine ordine dilabentem; quae docti partes erant, quae indocti
apparet. [40] Qui namque cantu et modis quibusdam apta et regulis
coercita oratione poema voluerunt conficere, ut multarum rerum scientiam
longo imbibissent temporis spatio necesse fuit; [41] qui item
propositam rem definire et ad commune iudicium popularemque intelligentiam
ornate, graviter, explanate voluerunt accomodare, quanta
eos didicisse oportuerit, Ciceronem dicere novisti, apud quem est,
praeter multa quae enumeravit, tenendam esse oratori omnium rerum
scientiam; [42] abiectum vero genus tertium tamquam natura ipsa
omnibus in commune datum, etsi iisdem quibus superiora duo conficiebatur
verbis, nulla tamen arte, nullis habebatur regulis, sed dissolutum
ac pervagatum erat, cumque in vulgi possessione remaneret,
maiora illa attingere non valentis, vulgare appellabatur.
[IX] [43] Nec tamen ideo non latinum vel, quale nostra habent

Torna all'inizio