: Historia ducum Venetorum

24


Predictus namque dux, vir probus et clarus consilio nichil curans
de imperatore supradictum Manuelem Constantinopolitanum imperatorem
et regem Siculum Wilelmum habebat amicos et pro eis, maxime
pro imperatore Constantinopolitano, eidem imperatori Federico
se opponebat. Minabatur etiam imperator ille, quod totam destrueret
Greciam et Grecos suo supponeret dominio. Cum ergo civitates Ytalie
de mandato eiusdem imperatoris Veneciam offendere totis viribus
laborarent nec eas Veneti vel in aliquo timerent, sed potius eas et reliqua
loca Marchie sepius lederent et ex eis multos captivos in Venecia
ducerent.
[15.] Contigit castrum Capitis Aggeris per proditionem a Veronensibus,
Paduanis et Ferrariensibus capi et depredari; ubi quidam viri
Venecie, qui ad custodiam castri missi fuerant, capti sunt. Tunc autem
cum navibus bellicis Veneti euntes, Arianum et Adriam invaserunt
et utramque ceperunt civitatem, rebus eas omnibus expoliantes;
viros et mulieres adduxerunt captivas. Post hec vero cepit dux sapienter
laborare circa Marchianos et occulte promittens multas peccunias,
ut contra dominum suum imperatorem simul omnes iurarent.
Cumque duodecim milia marcarum illis dedisset, fecissetque eos
contra imperatorem secum iurare, venit Odelricus Aquilegensis patriarcha
cum comitibus, viris et cum maxima militum multitudine super
Gradum, volens capere castrum ipsum. Quod cum duci nunciatum
fuisset, paratas quas habebat protinus misit galeas. Sed quedam
galea de contratis, alias precedens galeas, venit ad locum ad quem
venerant hostes; quos quidem Veneti, qui cum ipsa galea venerant,
tanta virtute agressi sunt, quod patriarcham et comites ac omnes magnates
salva manu ceperunt. Multi enim de hostibus audatiam Venetorum
fugientes in paludibus necati fuerunt.

Torna all'inizio