Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 123

Liber II


vel oblitus aliqua ex parte fuerit, evestigio et res tota labefactabitur ac corruet et ipse suam tum impudentiam, tum ignorantiam indicabit. Neque vero eam tantum quam tractabit, quaestionem tenere satis erit, sed universae quoque disciplinae fundamenta et vocabula teneat necesse est. Nam et probetur unumquodque per suae disciplinae principia suasque in causas atque elementa resolvatur et propriis eius disciplinae peculiaribusque vocabulis explicetur, necesse est. Quae qui ignorat, neque efficit quod vult et disciplinas ipsas confundit. Res itaque primum, deinde verba eius disciplinae recte teneat, qui tractare volet, quod suae professionis non sit; deinde ita tractet, ut ad quos scribat, meminerit. Aliter enim quum ad doctos, aliter quum ad indoctos scribimus, res universa tractanda est. Videndum est etiam, ut ea quae traduntur, certo ordine ac ratione tradantur. nam et legentibus iucunda sunt et discentibus faciliora. Praecepta vero quanta maxima tradi possunt facilitate, tradenda, ne laboret intelligendo, qui ea servaturus est. Ne vero fastidium frequentia ipsa moveat praeceptorum, in angustum contrahenda et quasi inculcanda non sunt. Exemplis autem crebris utendum. ea enim, quam praecepta magis movent. Neque veteribus tantum, quae incredibilia videntur, sed novis quoque, recentibusque utendum.

Torna all'inizio