Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 154


et levigando, unde valde movet vomitum aperiendo et calefaciendo, et ideo purgatio cum scammonia saepe relinquit febrem. Quare omnes videbitis sic purgatos torqueri, dolere, imperfectam et insuavem habere purgationem. Et nota, quod fere idem de reubarbaro contingit, cum admiscetur scammonia, nec obstat de trifera saracenica, quae cum fiat
cum mirobolanis, solet acui cum scammonia. Dico enim, quod male fit. Unde nullum auctorem invenietis, qui tantum de istis duobus acumini bus ponat nisi ex iusta causa et valde necessaria, quod unum possit aliud impedire; immo plures eruditi horrent ea miscere simul. Ad contrariam partem <male miscentur medicinae> ut elleborus, castaneola et stercerac id est tapsia, quae movent ad vias vomitus, cum polypodio, turbit, esula et mirobolanis, unde contradicunt sibi in moribus et operatione, quia prima volunt <sursum> movere, postrema vero deorsum, et hoc dico, si misceantur sic, quod de utroque sit ibi multum, et haec mala compositio est potissima causa, quare quaedam medicamina composita sunt valde periculosa et sumentes haec saepius suffocantur. Item male miscentur cum valde diuretico vel provocante [109ra]sudorem, quia utrumque propter aliud impeditur, nisi forsan, ubi purgandum esset partim per subductionem et partim per urinam, quod innuit Ysaac in diaetis universalibus de diversitate ciborum in operationibus suis secundum diversitatem corticum et medullae. Item regula, quod causam frigidam et defectum caloris innati habentes circa nutrimentum et qui sicca habent intestina, quae quidem multa medicina laboraverint, nisi sint multum alita, cum multum sit in capitulo opilationis, difficillime purgantur per solutivum. Unde regula generalis est, quod iam dicta in hoc capitulo omnia sunt cavenda.
CAPITULUM VIII. DE ACCIDENTIBUS ET SYMPTOMATIBUS SUPERVENIENTIBUS UTRIQUE, CUM SINT IN OPERATIONE SUA, UT SYNCOPIS, SITIS, DEBILITAS ET QUOD NON POTEST ASSELLARE ET QUAEQUE TALIA
In hoc capitulo intendo determinare numerum accidentium, causas et modum fiendi, quae contingunt, cum solutivum vel vomitus sunt in operatione

Torna all'inizio