Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 37


plurimum aliqui operantur mala, et ostendunt alios, quod
Regno non expedit. Sic etiam debet esse curae ipsi principi
de debita fama, quia propter hoc inducuntur subditi
ad virtutem. Nam (ut probatum est) qualis est princeps,
talis est Populus. Cum ergo princeps, bonus praedicatur,
subditi suscipiunt materiam benefaciendi. Sic etiam, sanitas,
pulchritudo, et fortitudo competunt principi, non
quod in eis sit proprie felicitas, sed quia possunt esse organa
ad felicitatem. Talia ergo diligenda sunt, ut sunt organa
ad felicitatem, et ut faciunt ad quandam claritatem
felicitatis. Propter quod, de his, quomodo diligenda sunt,
hic breviter pertransivimus, quia de eis inferius sumus
aliqua tractaturi.
Quomodo in amore Dei, et in actu prudentiae,
est ponenda felicitas.
Cap. XII.

Duas autem felicitates Philosophus posuit, unam politicam,
aliam contemplativam. Voluit autem felicitatem
non esse ponendam in viribus, sive in potentiis
animae, quia his non solum boni, sed etiam mali participant.
Nec etiam voluit esse ponendam eam in habitibus,
quia habens habitum, et non operans, quasi assimilatur
dormienti: quandiu autem homines dormiunt, non videntur
discerni felices a miseris, ut innuit Philosophusm I. Ethicorum.
In actu ergo, sive in operatione animae est ponenda
felicitas: non in operatione vitii, sed in operatione
virtutis: non virtutis cuiuslibet, sed virtutis perfectae. Felicitas
ergo (ut dicitur I. Ethicor.) est operatio animae secundum
virtutem perfectam. Cum igitur perfecta virtus
secundum Philosophum in vita politica sit Prudentia.
et in vita contemplativa sit perfecta Virtus Sapientia, sive
Metaphysica, secundum ipsum, quicunque scit alios bene

Torna all'inizio